De inspiratione sacrae scripturae
p. 234
macher religionis provinciam assignat sensum dependentiae a Deo, simul tamen inculcans se non pantheistam, sed theistam esse. Religio subiectiva supponit revelationem divinam.
Revelatio componitur ex duobus elementis: historica manifestatione divina ut elemento obiectivo et inspiratione interna ut elemento subiectivo. Inspiratio est interna illustratio, qua mens humana capax fit ad manifestationem Dei externam recte intellegendam. Summo gradu haec revelatio habetur in prophetis et aliis, qui sunt immediata organa manifestationis divinae; neque fieri potest revelatio sine miraculis et prophetiis, quae sunt elementa constitutiva ipsius, quia miraculum pertinet ad externam manifestationem Dei, prophetia vero ad internam inspirationem. Fit autem revelatio ad liberandum hominem ab illa caecitate in re religiosa, qua mens humana obtenebrata est per peccatum. Ideo prophetis Veteris Testamenti et per eos aliis hominibus magis magisque manifestata est illa liberatio a peccato, quae perfecta futura erat in Christo. In Christo manifestatio obiectiva et inspiratio subiectiva simpliciter coincidunt; ipse est et absoluta manifestatio divina et secundum conscientiam suam absoluta inspiratio . Hinc credere revelationem ipsius est credere in ipsum ut absolutam revelationem Dei ipsius.
243. Ex conceptu divinae inspirationis sua sponte fluit necessitas Scripturae Sacrae, quia per solam Scripturam revelatio potest habere efficientiam historicam tutam et permanentem, sine Scriptura vero revelatio est factum cito transiens, fulguratio quaedam, non vero sol illuminans homines etiam posteriorum temporum. Traditione mere orali mox corrumperetur revelatio, quae, si litteris consignata est, non solum immutata permanet, sed etiam in dies melius intellegi potest. Ideo Scriptura requiritur, ut homines posteriores illius revelationis, quae ipsis non immediate facta est, participes esse possint. Haec est indoles Scripturae, in qua fundatur tota eius auctoritas, ut sit authenticum documentum revelationis divinae . Scriptura non est ipsa revelatio, sed revelationem nobis praesentem reddit, neque est manuale doctrinae christianae, sed documentum religiosum, i. e. respiciens sensum religiosum eumque excitans.
wird die Bibel für unsere Betrachtung aus dem natürlichen Gesichtspunkt herausgerückt und unter einen ganz singulären gestellt. ... Eine solche eximierte und privilegierte Stellung, durch die man sie freilich ehren will, hat sie aber alle Ursache zu deprecieren; denn sie kann ihrer Wirksamkeit nur zum Nachteil gereichen. So verzichte ich denn auf alle Verhüllungen und gebe offen und ehrlich die These, dass die Bibel inspiriert sei, überhaupt auf. ... Das normative Ansehen der Bibel bleibt so völlig ungefährdet. ... Dasselbe ist ja schon einfach in ihrer Eigenschaft als Urkunde über die göttliche Offenbarung begründet“ (Theol. Studien und Kritiken, Gotha 1860, 262 sq 279). Hae dissertationes etiam in forma libri editae sunt: „Zur Dogmatik“, Gotha 1863; ed. 2 1869.
„Und eben deshalb schlägt in ihm die Offenbarung Gottes durch ihn in das reale Menschsein Gottes in ihm um“ (Theol. Stud. und Krit. 1858, 47).
„Wie gesagt also, die Offenbarungsurkunde muss uns Spätgebornen die eigene Erlebung der göttlichen Offenbarung vertreten und uns so in den Stand setzen, auch jetzt noch eine unmittelbare persönliche Erfahrung von derselben zu machen. Dies kann sie aber unfehlbar, wenn sie anders wirklich ist, was ihr Name besagt, Urkunde, d. h. eine solche Kunde, die selbst als integrierender Bestandteil der Tatsache mit angehört, welche sie kundmacht“ (Ib. 1860, 10 sq).