De inspiratione sacrae scripturae
p. 235
Haec notio Sacrae Scripturae, ut Rothe ipse effert, non est ea, quam praecedentibus saeculis theologi protestantes habuerunt, quibus Sacra Scriptura erat simpliciter verbum Dei scriptum sine admixtione verborum humanorum. Illis Scriptura erat compendium doctrinale, non documentum historicum. Unde ipsa quoque inspiratio apud illos est res plane diversa ab ea, quam supra expositam audivimus. Verum quidem est, ait Rothe, divinitatem Scripturae probari interno testimonio Spiritus Sancti, at hoc testimonium nihil dicit de genesi Scripturae. Secundum ipsam Scripturam Vetus Testamentum non ideo verbum Dei erat, quia scriptum erat, sed quia erat nuntius eorum, quae Deus hominibus revelaverat. Hoc autem eo magis etiam de Novo Testamento valet, quia revelatio in Christo facta est consummatio totius revelationis. Itaque non sensu aliquo dogmatico Scriptura dicenda est verbum Dei, sed quatenus per Scripturam Deus hominibus loquitur. Ideo ad confusionem vitandam melius omittitur illa locutio „verbum Dei“, et pro ea substituitur altera „revelatio“.
Quod attinet testimonia Scripturae, Vetus Testamentum nihil docet de inspiratione ad scribendum. Haec doctrina post exsilium babylonicum paulatim exculta est. Neque Christus scripto codici legis sed legi ipsi divinam auctoritatem attribuit. Evangelistae utique et apostoli, ut ceteri Iudaei illorum temporum, ipsos scriptos libros speciali modo ad Deum referebant. At cum eorum principia hermeneutica manifeste admitti nequeant, neque eorum sententia de inspiratione librorum admittenda est . Quia iis deerat sensus historicus, non poterant de natura librorum sacrorum recte iudicare. „Et ita pro me testimonium apostolicum de origine Veteris Testamenti ex inspiratione procedentis non potest esse efficax.“ Neque magis inspiratio Novi Testamenti probari potest. Apostolos fuisse inspiratos manifestum est, sed scripta eorum speciali modo a Deo esse inspirata nullo indicio innuitur, immo alienum est a spiritu Novi Testamenti. Omnia argumenta, quibus hucusque conati sunt eorum inspirationem probare, inutilia sunt. Apostoli, etsi erant inspirati, tamen in conficiendis scriptis suis eodem modo se habuerunt quo quivis scriptor humanus; tantum abest, ut superno impulsu acti sint ad scribendum, ut motiva et externas occasiones scribendi ipsi indicent et in scribendo suum quisque peculiare ingenium sequantur. Ipsis auctoribus sacris numquam in mentem venit se in scribendo alio modo agere atque reliquos homines. Aequiperatio scriptorum Novi Testamenti cum libris Veteris Testamenti paulatim tantum a Christianis facta est.
Sed aliud est testimonium, quod Scriptura de se dat omni homini animo vere religioso ad eam accedenti Testatur enim se esse librum religiosum κατ' ἐξοχήν. Homines in ea loquuntur humano modo, sed homines pleni Dei. Non dogmata infallibilia et ad instar saxorum immobilia ibi cernuntur, sed organismus vivus. Quid iuvaret nos inspiratio illa verbalis veterum, cum neque textus, quem nunc habemus, verbotenus inspiratus sit, neque adsit expositio textus inspirata? Neque distinctio admittenda est inter partem
Ib. 71 sqq.
„Und so kann für mich das apostolische Zeugniss für die Entstehung des Alten Testamentes durch Inspiration nicht den Ausschlag geben“ (Ib. 87).