De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 236

divinam Scripturae et partem humanam, cum omnia in ea unum vivum constituant. Sufficiat igitur, ut sacri auctores fuerint viri inspirati, organa revelationis divinae, cuius ipsi eatenus pars fuerunt, quatenus elementum subiectivum, i. e. inspiratio, in ipsis erat; quare et ipsi soli revelationem authentice exponere poterant. In quantum autem in apostolis primitiva puritas et integritas conscientiae christianae agnoscenda est, in tantum eorum conscientia christiana vim normativam habet pro conscientia omnium Christianorum. Si hoc valet de apostolis, valet de eorum scriptis, et hoc ita quidem, ut putandum non sit eorum actionem in scribendo specifice aliam fuisse atque ceteras eorum actiones spirituales. Sicut apud alios homines, ita etiam apud apostolos maior gradus actionis spiritualis admittendus est in scribendo, qui tamen gradus diversus est in diversis partibus Scripturae.

244. Haec igitur doctrina de inspiratione non potest considerari ut modificatio veteris doctrinae protestanticae, sed toto genere diversa est . Quare pure et simpliciter fatendum est: „Scriptura non est inspirata.“ Neque ii audiendi sunt, qui, ut Beck et Philippi et alii theologi protestantes, renuntiant quidem inspirationi verbali et admittunt solam inspirationem personalem, eam vero tam perfectam, ut vi eius Scripturae adscribenda sit absoluta inerrantia, saltem in rebus religiosis. Scriptura enim non est fons absolute infallibilis alicuius doctrinae religiosae a Deo ipso promulgatae, sed est humanum testimonium de divina revelatione. Nihil magis abfuit a mente apostolorum quam tradere compendium thesium infallibilium. Quamdiu ars critica non valde progressa erat. poterant sibi theologi persuadere in Scriptura non tradi nisi veras doctrinas. Nostra vero aetate non iam negare possumus in Scriptura esse errores, non in profanis tantum rebus, sed etiam in religiosis, non in parvis tantum, sed etiam in magnis . Illa ipsa, quae apostoli de Christo scripserunt, non omnia vera sunt, quia simul vera esse non possunt. Nullus ex iis manifestationem divinam in Christo factam absolute recte intellexit, quia singuli ad hoc erant inepti; sed si simul sumuntur, alter alterum corrigit, et ita nobis praebetur facultas ex omnibus colligendi veram Christi ideam. Scriptura igitur continet errores, etiam quantum ad revelationem divinam, sed simul ita comparata est, ut se ipsam corrigat et nobis instrumentum fiat ad revelationem divinam sine errore cognoscendam. Haec est sufficientia Scripturae, quae non est quaerenda in singulis sententiis, sed in totalitate Scripturae . Nostrum est per exegesim et criticam numquam cessantem magis magisque procedere ad conceptus simpliciter veros. Infallibilitas Scripturae est aliquid nostris studiis et inquisitionibus tandem aliquando obtinendum. Ab infallibilitate a priori excludenda sunt: cosmogonia et hamartigenia mosaica, omnes simplices narrationes historicae, omnia, quae ad subtilius artium studium pertinent, quae sunt scientiae cuiuscumque, etiam theologicae, ita in Novo Testamento speculationes theologicae Pauli et Ioannis. Contra vero ea habent absolutam auctoritatem, quae in Scriptura sunt im-

„In Wahrheit ist die erörterte und soeben ausdrücklich gebilligte Ansicht etwas toto genere anderes als die kirchliche Inspirationslehre und involviert ganz bestimmt das Aufgeben dieser letzteren“ (Theol. Stud. und Krit. 1860, 246).

Ib. 276 sqq.

„Die Infallibilität der Schrift beruhe auf ihrer Totalwirkung.“ Ita l. c. 278 secundum Lange et Martensen.