De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 237

mediata annuntiatio salutis et immediata prophetica expositio revelationis. Hoc igitur maneat fixum: Scripturam esse fontem historicum, ex quo veram notitiam revelationis divinae haurire possimus, et eam ut fontem historicum esse tractandam per criticam inquisitionem in eius originem et per scientificam expositionem. Haec crisis non ex scepticismo procedit, sed ex plerophoria fidei, quae vult habere Scripturam talem, qualis est, non qualem theologi fecerunt eam, et quae vult habere certitudinem, non praesumptionem de vera dignitate Scripturae ut documenti historici enarrantis revelationem divinam. Per artem crisis historicae principium formale protestantismi alium prorsus sensum accepit, contra quem veteres theologi protestantes sine dubio cum indignatione pugnaturi essent. At haec mutatio prorsus necessaria est, ut illud principium fiat satis versatile (elasticum) ad vitam ecclesiae protestanticae conservandam, semper idem et semper se accommodans omnibus mutationibus scientiae. Canonicitas cuiusvis libri sacri prius historice stabiliri, i. e. ostendi debet librum esse partem istius revelationis, de qua testatur. Si hoc constat, exspectare licet non defuturum esse internum testimonium Spiritus Sancti. Neque prius quiescere potest crisis historica, dum haec duo momenta internum et externum inter se conveniant. Neque igitur omnes neque solos libros nostri canonis esse canonicos a priori statuendum, sed tamdum discutiendum est, quamdum ad plenam certitudinem non pervenimus.

245. Ceterum Sacra Scriptura non est unicus fons cognitionis christianae, cum Deus in toto mundo et in tota historia manifestetur, et consequenter omnia christiano modo cognoscenda sint. Ipsa quoque revelatio non in sola Scriptura vivit, sed multis modis vis est res mundanas movens et in iis apparens. Quare etiam apostolicus modus concipiendi revelationem perfici potest et debet, cum perfecta cognitio eius ut ultimus fructus hominibus ad eam continuo tendentibus proponenda sit. Nos perfectius Christum intellegere possumus quam apostoli. Sacra Scriptura est initium tantum progressus religiosi hominum ex Deo regeneratorum, qui numquam cessare debet. Deus noluit, ut Scriptura esset oraculum, quod a nobis de quacumque quaestione religiosa vel dogmatica interrogatum semper daret infallibile et promptum responsum, sed voluit, ut nisi in sudore vultus nostri de hoc fructu caelesti edere non possemus. Si quis haec audiens timet sibi et Scripturae, se ipsum accuset modicae fidei (Kleinglauben) et studeat sibi parare animum probum et honestum erga libros sacros.

246. Haec excerpenda visa sunt, quia, ut Rothe ipse fatetur et multis allegationibus ostendit, haec est sententia, quae post Schleiermacher apud multos theologos protestantes in Germania praevaluit .

„Was ich gesagt, ist nichts weniger als neu und für die Leser dieser Zeitschrift kaum kontrovers. Ich habe ja hier im wesentlichen nichts anderes ausgesprochen, als was die allgemeine Überzeugung unserer modernen „gläubigen“ deutschen Theologen ist, mit dem alleinigen Unterschiede, dass diese es lieben, sich so viel als immer möglich an die alten kirchlich-dogmatischen Lehrbestimmungen und Ausdrucksweisen anzulehnen, während mein Absehen vielmehr grundsätzlich dahingeht, mich mit diesen möglichst klar und reinlich auseinanderzusetzen, und ich geflissentlich dem Schein ausweiche, als handle es sich für mich nur um eine modifizierende Fortbildung der traditionellen Lehrformeln unserer kirchlichen Theologie und nicht um wirklich neue Gestaltungen der theologischen Lehre, aber freilich einer durchaus, weil grundsätzlich undogmatischen“ (Theol. Stud. und Krit. 1860, 331 sq).