De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 238

Nihilominus nullus ex iis tantum contulit ad hanc doctrinam propagandam et confirmandam, quantum Rothe. Id quidem non obtinuit, ut theologi protestantes renuntiarent vocabulo inspirationis Scripturae Sacrae, cum omnes fere hoc nomen retineant, etsi a re hoc nomine significata quam longissime absunt. Sed post Rothe convenit inter plurimos theologos protestantes in Germania de tribus: a) Vetus theoria inspirationis plane relinquenda est. b) Loco inspirationis verbalis et realis ponenda est inspiratio personalis. c) Scriptura non est verbum Dei, sed est historicum documentum revelationis olim factae. Ita censent theologi, qui „fideles“ vel „conservativi“ vocantur; nam quod attinet theologos „criticos“, hi iam diu ostendisse sibi videntur libros sacros nihil minus esse quam documenta vere historica, sed esse notius magna ex parte fictiones dogmaticas, quibus vix ulla vis insit quidquam nos docendi de factis, quorum testes esse volunt. Saeculo XIX a se destructum esse canonem Veteris Testamenti gloriantur, saeculo XX relictum esse munus etiam Novi Testamenti canonem destruendi et omnem speciem supernaturalitatis iis detrahendi. Aliis verbis, ad Rationalismum purum et simplicem redierunt.

247. Studuerunt nonnulli ex „conservativis“ theologis magis expolire theoriam Doctoris Rothe, adiungentes ad conceptum testium authenticorum notionem charismatis cum munere apostolico conexi. Ita e. g. Dietzsch ait: „Obliviscendum non est apostolis Spiritum Sanctum datum esse non solum ratione vitae christianae in genere, sed ad implendam gravissimam vocationem testificationis; collatio Spiritus apud eos primo loco est charisma ad munus pertinens (Amtsbegabung), ipsi inter homines spirituales sunt magistratus spirituales (Geistesbeamten).“ Cum acceperint Spiritum imprimis ad hoc, ut munere apostolico rite fungerentur, eorum verba secundum materiam et formam ad Spiritum Sanctum reducuntur, quatenus verba eorum procedebant ex corde pleno Spiritus Sancti. Quare etsi scribentes, ex propria electione scribebant, prout poterant, omnia tamen non ex ipsis tantum, sed simul a Spiritu Sancto profluebant, qui eorum corda replebat. Hoc igitur sensu, non vero ulla mechanica ratione, in eorum scriptis cernitur „venerabilis stilus Spiritus Sancti“. Sicut ipsis apostolis, ita eorum scriptis Spiritus Sanctus impressit sigillum divinitatis. Idem supponere licet de evangelistis Marco et Luca. Non utique in omnibus et singulis narrationibus historicis vel opinionibus theologicis apostoli infallibiles erant, sed solum quoad ipsam essentiam praedicationis evangelicae. In aliis igitur rebus secundariis errores et defectus admittere licet. Brevi, etsi scripta ipsa non sunt effectus specificae operationis Spiritus Sancti, possunt tamen dici inspirata, quatenus facta sunt a viris, qui habebant speciale charisma muneris apostolici, vel in quibus habitabat Spiritus Dei.

Theol. Stud. und Krit. 1869, 487.