De inspiratione sacrae scripturae
p. 239
Etiam illi theologi protestantes, qui contra Rothe pugnant, ut e. g. Hofmann, conveniunt tamen cum eo in neganda inspiratione, qua Sacra Scriptura specifice differat ab aliis libris, in admittendis erroribus in singulis dictis biblicis, in reponenda auctoritate Scripturae in eo, quod sit documentum authenticum primae historiae religionis christianae. Totam Scripturam simul sumptam esse normam fidei docent, non hunc vel illum textum; neque Sacram Scripturam esse unicam normam, sed aliam, immo potiorem, normam esse „conscientiam christianam“. Attamen ne longius faciam, relego eos, qui aliorum theologorum sententias cognoscere cupiunt, ad librum Doctoris Rohnert, qui variorum dicta diligenter collegit et ostendit ab omnibus professoribus theologiae protestanticae in Germania reici veterem doctrinam de inspiratione, et communiter receptam esse illam sententiam de Scriptura ut documento revelationis.
Praecipua difficultas huius sententiae ea apparet, quod, si libri sacri non sunt nisi documenta historica, de iis ut de aliis documentis historicis iudicandum est per inquisitiones ad normam artis criticae factas. Hanc autem crisim cum plurimi instituere non possint, impediuntur a recto usu Sacrae Scripturae. Ergo Scriptura, ut instrumentum salutis sit pro omnibus eo modo, quo Protestantes volunt, plus quam documentum historicum sit necesse est . Hanc difficultatem ut superarent, studuerunt assignare Scripturae auctoritatem religiosam, quae neque fundetur vetere inspirationis theoria, neque pendeat a scientificis inquisitionibus. Duo exempla sufficiant ad ostendendum, quas vias ad hunc finem inierint.
248. H. Cremer ait: Omnes concedunt originem Sacrae Scripturae non esse referendam ad specialem efficientiam Spiritus Sancti, sed libros sacros esse documenta historica. At hoc non sufficit. Recte Kähler aliud addendum censuit.
Was lehren die derzeitigen deutschen Professoren der evangelischen Theologie über die Heilige Schrift und deren Inspiration? Leipzig 1892.
„Zwischen der wissenschaftlichen Betrachtung der Bibel und der Stellung des Glaubens zu ihr hat Rothe nicht genügend unterschieden. Ist die Heilige Schrift nämlich nur deshalb Autorität für den evangelischen Christen, weil sie ‚der Inbegriff der geschichtlichen Urkunden über die göttliche Offenbarung‘ ist, so ist damit sein Glaube auf einen durchaus schwankenden Boden gestellt. Denn dieses Urteil, dass die Schrift eine geschichtliche Urkunde ist, lässt sich natürlich nur mit den Mitteln geschichtswissenschaftlicher Untersuchung begründen. . . . Aber wenn die religiöse Autorität der Heiligen Schrift für den evangelischen Christen nur auf Grund und nach dem Masse wissenschaftlicher Untersuchung feststehen soll, so hat er eben damit das teuerste Gut und die wertvollste Errungenschaft der Reformation, seinen Glauben auf keine andere Autorität als die der göttlichen Offenbarung in Christo selbst ohne Dazwischenkunft irgend einer menschlichen Autorität gründen zu dürfen, wieder eingebüsst“ (P. Gennrich, Der Kampf um die Schrift, Berlin 1898, 60 sqq).