De inspiratione sacrae scripturae
p. 240
Secundum eum Scriptura est documentum fundamentalis praedicationis de Christo et salute messianica. Non igitur est nudum testimonium de aliquo facto historico, sed est monumentum primitivae testificationis christianae de salute messianica, eo fine factae, ut legentes et audientes huius salutis participes fiant. Scripturam esse monumentum huius praedicationis de Christo per se evidens est omnibus, qui eam legunt. Haec praedicatio omnibus offertur, ut eam aut admittant aut reiciant, et ut aut admittendo salvi fiant, aut reiciendo peccatum committant. Hac sua vi, qua sub culpa obligat, hoc testimonium se probat plenum Spiritus Dei, nixum praesentia Dei, effectum a Spiritu Sancto. Hic nexus testimonii biblici cum Spiritu Sancto est id, quod vocamus inspirationem. Hanc specialem vim Scripturae omnes experiuntur, qui verba eius ad se referunt et cum animo paenitenti et credenti accipiunt. Non valet obiectio, quod sint qui talem effectum in se non experiantur; nam in ecclesia per omnes aetates haec experientia exstitit et exsistit. Scriptura se semper ecclesiae exhibuit et comprobavit ut normam infallibilem vitae religiosae, ut fontem huius vitae et regulam praedicationis ecclesiasticae. „Hoc est testimonium Spiritus Sancti, ecclesiastica et individualis experientia ponderis Sacrae Scripturae“, quae experientia respicit Scripturam ut totum quid; nam in quantum singulae eius partes hoc charactere spirituali polleant, in specie inquirendum est. Ex hac indole, qua Scriptura est documentum primitivae praedicationis de Christo, obligans omnes sub culpa, colligendum est, quid sit inspiratio. Obiectum Scripturae est salus messianica, praedicata, explicata, prophetata. In Vetere Testamento haec salus quasi e longinquo annuntiatur. In Novo Testamento haec salus praesens fit in Christo. Illi, qui primi vocati erant ad hanc salutem in Christo conspiciendam, eo ipso munus et facultatem acceperunt, ut essent testes Dei. Credentes in Christum ad Deum appropinquant, cum in Vetere Testamento haec communio cum Deo in futurum tantum promitteretur. Neque tamen omnes, qui per fidem in Christum accipiebant Spiritum Sanctum, vocabantur, ut testes essent, sed ad hoc requirebatur specialis vocatio et correspondens charisma. Haec prima testificatio est norma omnis sequentis testificationis. Spiritus Sanctus apostolis et aliis testibus electis duo confert: et salutem ipsis impertit et intellegentiam salutis his dat cum facultate annuntiandi eam. In Vetere Testamento erat solum charisma testium sine experientia salutis iam acceptae. Alia differentia est, quod in Vetere Testamento theopneustia erat influxus transiens, in Novo Testamento habitus permanens. Unde in Novo Testamento omnia ab apostolis scripta inspirata sunt. Quod narrationes historicas attinet, notitia factorum ordinaria via comparari potuit, per inspirationem vero dabatur recta aestimatio factorum. Quare errores in rebus ad salutem non pertinentibus irrepere poterant. Per humanam infirmitatem efficientia Spiritus Sancti non limitatur, sed potius eo clarius manifestatur. Personae enim cum omnibus suis proprietatibus evehuntur, ut suo quisque modo opus Dei promoveant .
Hac expositione non valde lucida duo dici videntur: Qui libri inspirati sint, diiudicandum esse experientia interna sive singulorum sive ecclesiae, et rationem ontologicam cur in Scriptura sit vis talem experientiam producendi, esse speciale charisma testium primorum
Realencyklopädie für protest. Theologie und Kirche IX , Leipzig 1901, 198 sqq.