De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 241

praedicationis de Iesu Christo. At manifeste his duobus non efficitur id, quod est demonstrandum et explicandum. Nam plane gratuito asseritur omnibus et solis libris canonicis hanc experientiam produci. Provocatio vero ad testimonium ecclesiae omnium saeculorum vana est; nam hoc testimonium nititur praevia fide inspirationis Sacrae Scripturae, quam fidem praecedentibus saeculis ecclesia omnis semper professa est. Recentiores autem Protestantes prius postulant fidem nullo testimonio ecclesiastico nixam, et ex hac fide deducere conantur inspirationem Sacrae Scripturae. Praeterea in hac suppositione gratis asseritur speciale charisma pro Marco, Luca, aliis, maxime pro multis scriptoribus Veteris Testamenti. Itaque quod Cremer cum Kähler addendum censet ad „theoriam documentorum“, scilicet speciale „charisma muneris“ (Amtsgnade), ineptum est ad explicandam inspirationem omnium et solorum librorum canonicorum. Quare alii omissa omni quaestione de inspiratione auctoritatem Scripturae ut instrumenti religionis excitandae independenter ab inquisitionibus historicis stabilire nituntur.

249. Kirn ait: Religiosa auctoritas absoluta hominibus est necessaria, cum omnis aedificatio spiritualis impossibilis fieret, si continuo dubitatio se obtruderet.

Estne auctoritas, cui fido, critice certa annon? Ex necessitate habendi talem auctoritatem processit theoria veterum theologorum protestantium de inspiratione Scripturae. At hac theoria praescribitur Deo modus agendi, quem ipse observare noluit, et oblivioni datur differentia temporum, status revelationis minus vel magis perfectae, singulorum hominum individualitas, diversa genera litteraria. Neque congruit cum experientia religiosa, cum non omnia in Scriptura aeque ad aedificationem conferant, sed Christiani sua sponte semper ad quaedam fastigia Scripturae redeant, in quibus peccatum et gratia Dei in Christo magis conspicua sint. Solum studium habendi in Scriptura fontem theologiae dogmaticae et polemicae seduxit theologos ad excogitandam doctrinam de origine Scripturae. Reiecta igitur hac falsa doctrina difficultas exsurgit conciliandi absolutam Scripturae auctoritatem cum artis criticae usu. Solutio esset simplex, si meditatio religiosa et consideratio historica plane separari possent. Sed hoc fieri nequit, quia fides nostra pro fundamento habet quaedam facta historica. Neque tamen tota historia revelationis est fundamentum fidei. Christianis Christus est hoc factum centrale, Vetus vero Testamentum praeparatio huius facti; unde nihil refert, etsi lex venit post prophetas. Post Christum apostoli sunt testes et praecones salutis per eum factae. Hi testes erant homines fallibiles, nequaquam immunes ab erroribus et praeiudiciis; eorum scripta prae se non ferunt imperiosos mores magistri morosi. Christus est, quem praedicant. Hoc eorum testimonium firmiter stat, et hoc sufficit. Etsi multa eorum dicta non directe ad Christum referuntur, regionem tamen, in qua facta est revelatio, nobis ob oculos ponunt. Itaque non tota Scriptura est verbum Dei, sed verbum Dei est medulla Scripturae. Auctoritas Scripturae est auctoritas Dei per