De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 242

Christum; auctoritas autem non est, nisi quod fidem spectat, i. e. Christus solus, non Paulus, non Moyses, vel hi eatenus tantum, quatenus Christus per eos testatur de opere suo salutis. Itaque Scriptura nobis est testimonium de Christo et instrumentum gratiae ortum sub providentia divina. Qui fidem vivam habent, iis Christus sufficiens auctoritas est. Quoad usum religiosum Christiani in tota Scriptura temporariam fiduciam collocant, scientiae vero theologicae Scriptura est principium cognitionis historicum. Attamen tale principium ei tantum esse potest, qui prius per eam ad fidem pervenit .

Hic igitur tota dignitas Scripturae ad hoc reducitur, quod apta est ad religiosam experientiam in hominibus producendam. Ex eius relationibus historicis nihil ut essentiale retinetur, nisi quod annuntiat Christum Salvatorem. Sed cum in Scriptura legantur multa de Christo, oritur quaestio, utrum haec omnia tamquam fundamentum fidei requirantur, an nonnulla tantum, et si nonnulla tantum, quae sint haec, et quomodo de eorum veritate historica constare possit. Ad has quaestiones nullum datur responsum. Unde iterum videntur omnia secundum experientiam subiectivam diudicanda esse, aut, si vere fundamentum historicum requiritur, a scientifica inquisitione dependere.

ART. VI.

DE STATU QUAESTIONIS BIBLICAE, QUI NUNC EST IN GERMANIA.

250. Taediosum et inutile foret singulorum theologorum protestantium opiniones de inspiratione referre, cum ultimis decenniis de hac re in Germania pluries centeni libri vel dissertationes prodierint. Possunt vero omnes hi theologi in tres classes distingui, prout secundum appellationem inter ipsos satis communem sunt aut critici (liberales) aut orthodoxi aut conservativi, vel prout sunt in sinistro cornu aut in dextero aut mediam aciem tenere student

„Critici“ theologi insistunt tractare libros sacros ut omnes alios libros, nulla habita ratione canonicitatis. Dicunt dogmate canonis impediri historicam inquisitionem, quae unice conveniat verae scientiae . In libris classicis gentilium multa inveniri, quae verius sint „verba Dei“ quam varia dicta Veteris Testamenti . Imprimis tria assignant, quibus permoti recentes Protestantes necessario veterem doctrinam de Scripturae inspiratione et auctoritate reiciant: Didicimus, inquiunt, quid sit historia et scire cupimus, quomodo religio revelata orta sit et sese evolverit. Ideo omnia dogmata, quibus Scriptura eiusque origo et auctoritas extra seriem causarum naturalium ponitur, respui-

Chronik der christl. Welt 1897, 355 sq.

G. Krüger, Das Dogma vom Neuen Testament, Giessen 1896.

A. Triimpelmann, Die moderne Weltanschauung und das apostolische Glaubensbekenntnis, Berlin 1901, 301.