De inspiratione sacrae scripturae
p. 243
mus. Secundo progressus fecimus in psychologia et intelleximus certitudinem salutis in nulla re externa sed in interna experientia ponendam esse. Tertio cognovimus religionem non in rebus intermediis inter Deum et hominem, sed in personali habitudine hominis ad Deum consistere. Hac considerandi ratione historica, psychologica, personali factum est, „ut Scripturae auctoritas, quae prius sine difficultate erat fundamentum fidei, nunc, cum ipsa per fidem portari necesse sit, non iam usu venire possit ut principium fidei christianae fixum et ab omnibus concessum“ .
Immo mirum videri potest, quomodo secundum sententiam criticorum Scriptura, utpote liber humanus, fallibilis, in variis suis partibus erroribus et turpitudinibus refertus, non sit plane inepta, qua fides et religio promoveatur. Secundum eos e. g. quae de historia patriarcharum in Scriptura narrantur, sunt fabulae, usque ad ultimas reliquias necessario delendae, priusquam ad veram historiam religionis israeliticae pervenire possumus. Christus quidem aliter censuit, at hoc inde explicatur, quod praeiudiciis Iudaeorum imbutus fuit. Vetus religio Israelitarum erat cultus naturae, lapidum, arborum, aquae. Iahve erat Deus tonitrui, cui ut unice cultus exhiberetur, Moyses effecit, qui ita polytheismum destruxit et quibusdam elementis sublimioribus veterem cultum auxit. At haec reformatio religionis erat valde imperfecta, cum conceptus morales et spirituales iuncti essent cum aliis inhumanis et barbaris. Prophetarum praedicatione paulatim effectum est, ut hae notiones populares delerentur, et Iahve fieret Deus vere sanctus et custos ordinis moralis. Nihilominus ne haec quidem reformatio omni ex parte erat perfecta, sed potius erat relapsus in „fetishismum“ quendam, cum Iahve fieret Deus localis, cuius habitaculum esset templum ierosolymitanum . Perfectam ideam Dei et perfectam religionem Iesus Christus tandem nos docuit; neque vero ipse plane liber fuit a praeiudiciis et erroribus, sicut evangelistae quoque et apostoli in multis errarunt . Unde merito quaeritur, quomodo Scriptura, tot fabulis et erroribus scatens, possit esse medium et norma fidei.
251. Respondet E. Haupt: Ante omnia notandum est fidem historicam et dogmaticam esse elementa plane aliena a religiositate protestantica. Fides enim religiosa non est nisi organum, quo apprehendimus res aeternas.
Vita religiosa consistit in interna perceptione et experientia harum rerum. Hoc supposito intellegitur, quomodo auctoritas Scripturae non dependeat ab
G. r. Rohden in „Die christl. Welt“ 1895, 75 sqq.
J. Meinhold, Wider den Kleinglauben, Freiburg 1895, 1 sqq.
E. Hühn, Die messianischen Weissagungen des israelitisch-jüdischen Volkes I, Freiburg 1899, 10 29; II 282.