De inspiratione sacrae scripturae
p. 244
historicis vel dogmaticis definitionibus de infallibilitate doctrinae eius, sed unice ab eius efficacia gignendi in nobis fidem religiosam. Non quaeritur, quid Deus olim dixerit aliis hominibus, sed quid mihi ipsi dicat, quando lego Sacram Scripturam. Haec autem experientia interna non supponit ullam certitudinem historicam de rebus olim factis. Etsi ea, quae in Scriptura narrantur de nativitate, vita, doctrina, resurrectione Christi, mihi historice dubia fiant, possum nihilominus experiri Deum per verba Scripturae mihi loqui et me participem reddere rerum aeternarum. Itaque quando per Scripturam fides (sensu protestantico) in homine excitatur, eo ipso ei constat ibi esse verbum Dei, ex quo dein colligitur hoc esse verbum verum, etsi non immediate constat omnia in Scriptura dicta esse vera et Dei verba, quia non omnia illam experientiam religiosam gignunt. Neque putandum est testimonium Spiritus Sancti accedere ad verbum Scripturae, sed illa religiosa efficacia Scripturae est testimonium Spiritus Sancti. Hac via etiam gentilis, qui nihil antea audivit de Scriptura neque eius historicae veritatis examinandae capax est, tamen auctoritatem eius religiosam experiri et ei se subicere potest. Et quia totius Scripturae finis est manifestatio voluntatis Dei salvificae, etiam tota Scriptura hoc sensu auctoritas religiosa est, quia ubique in Scriptura haec idea apparet, aliis locis magis, aliis minus. Haec vestigia Dei in tota Scriptura invenire idem est ac Scripturam secundum analogiam fidei exponere.
Quatenus omnes, qui ad fidem excitati sunt per Scripturam, constituunt communitatem religionis, huic communitati Scriptura fit norma doctrinae. Nam qui credidit evangelio, non potest non facere evangelium normam ad diudicandas experientias suas religiosas. Efficacia Scripturae non ad singulos tantum homines se extendit, sed etiam ad communitatem, producens in ea novam cognitionem. Omnes quaestiones, quae umquam inter Christianos ortae sunt, solutae non sunt per speculationes novas, sed per recursum ad Scripturam, et Scriptura se semper probavit sufficientem ad omnes quaestiones solvendas. Nullus liber nominari potest, quo ad canonem addito lacuna aliqua essentialis expleretur, sed canonici libri semper et ubique sufficiunt. Itaque quia Scriptura hucusque hanc sufficientiam semper probavit, ecclesia concludit Scripturam esse unicam normam a Deo constitutam doctrinae religiosae diudicandae. Ergo ne ad hanc quidem auctoritatem Scripturae stabiliendam ulla inquisitio historica necessaria est, sed sufficit constans ecclesiae experientia. At hoc solum valet, si Scriptura ut totum quid sumitur, non valet, si sermo est de singulis eius dictis, quia singula per se sumpta possunt ad pessimos errores ducere et duxerunt. Unde argumentum biblicum non ex singulis dictis efficitur, nisi prius ostensum fuerit, „sententiam aliquam esse partem organicam totius Scripturae vel habere nexum organicum cum evangelio“. Ut autem hoc ostendatur, imprimis requiritur intellectus historicus, i. e. requiritur, ut perspiciatur, quid sacri scriptores verbis suis voluerint dicere, et consequenter, quae sint conditiones seu circumstantiae, in quibus orti sunt singuli libri sacri, quia his circumstantiis non perspectis verus sensus erui non potest. Hac ratione etiam cognoscitur, quis fuerit religiosus intellectus singulorum auctorum sacrorum, et quae fuerit via, qua regnum Dei sese evolvit. Haec historica inquisitio et expositio est necessaria condicio, ut procedi possit ad crisim religiosam, quae in eo consistit, quod secundum perfectam illam manifestationem Dei, quae facta est in Christo,