De inspiratione sacrae scripturae
p. 245
reliquae doctrinae religiosae sacrorum librorum mensurentur. Sic apparebit non omnia in Scriptura contenta posse esse immediatam normam doctrinae, et tamen ex altera parte salvificam operationem Dei nuspiam deesse. Etiam ipsi errores, qui hoc modo deteguntur, non minus promovent religiosam cognitionem quam veritas. Ceterum notandum est perfectum intellectum Scripturae non quovis tempore exsistere in christiana communitate, sed paulatim accrescere; tamen quae singulis temporibus necessaria sunt, ecclesia in Scriptura semper inveniet. Haec igitur differentia est inter singulos et ecclesiam: singuli in Scriptura habent infallibilem auctoritatem respectu vitae suae religiosae, ecclesia vero non habet infallibilem intellectum Scripturae respectu doctrinae, etsi intellectus ecclesiae debeat esse principium et norma ad perficiendum et corrigendum intellectum singulorum .
252. Itaque secundum hanc doctrinam ne minima quidem fides historica necessaria est, ut homo ad fidem religiosam perveniat, sed haec fides oritur, quotiescumque homini bene disposito per Scripturam Christi vita et doctrina proponitur. Ei autem, qui hanc fidem habet, tam firmiter persuasum est de realitate Iesu, ut nulla inquisitio historica hanc persuasionem evellere possit. Haec igitur persuasio historica non praecedit fidem religiosam neque eius fundamentum est, sed potius ex fide religiosa ut radice pullulat. Est haec theoria communis „scholae ritschlianae“, cuius multi asseclae sunt in Germania. Unus ex iis, Harnack , censet totam religionem christianam comprehendi his duobus verbis: anima eiusque Deus. Ad hanc autem religionem habendam sicut nulla facta historica, ita nulla Scriptura Sacra opus est. Sensum dependentiae ab absoluto, et quae hunc sensum sequuntur, homo etiam sine Scriptura habere potest. Unde superfluum videtur adeo pro auctoritate Scripturae pugnare, et singulis relinqui potest, quid de hac auctoritate secundum experientiam suam religiosam censere velint. Quodsi Haupt dicit sine nuntio de Christo non posse oriri fidem salvificam, Harnack e contra vult nuntium de Christo omnino non pertinere ad evangelium, sed solum nuntium de Deo patre nostro.
Alii igitur Protestantes videntes hoc modo religionem construi, cui immerito nomen christianae imponatur, aliquam fidem historicam necessariam esse docent. Nam, inquiunt, ut imago Iesu Christi alicui homini proposita eum moveat ad credendum, non debet ei apparere ut pura fictio sine realitate, sed homo debet fidere Scripturae saltem quoad illa fundamentalia facta, in quibus fides christiana cernit revelationem divinam. Ergone necessaria est inquisitio historica? Respondent non esse, cum communitas christiana, ex qua libri sacri Novi Testamenti prodierunt, sit argumentum sufficiens hos libros esse verum testimonium de factis, quibus innititur christiana communitas.
E. Haupt, Die Bedeutung der Heiligen Schrift für den evangelischen Christen, Bielefeld und Leipzig 1891.
In libro „Das Wesen des Christentums“, Leipzig 1900.