De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 246

Itaque historice ecclesia testatur de Scriptura, Scriptura testatur de Christo, dein vero Christus sic hominibus notus factus movet ad fidem religiosam .

253. „Conservativi“ theologi reiciunt illam opinionem, secundum quam tota auctoritas Scripturae nititur subiectiva singulorum experientia, et student ei aliquam obiectivam auctoritatem vindicare. Ideo imprimis retinent illam considerationem Scripturae ut documenti authentici revelationis divinae. Ne tamen videantur renuntiare scientiae criticae, statuunt auctoritatem non singulis dictis, sed Scripturae ut uni toti tribuendam, in singula vero critice inquirendum esse, ut discernatur, utrum vera an falsa sint. Deus, inquiunt, ita singulos libros Scripturae voluit et scribi curavit, ut hoc totum fieret, cuius singulae partes ita inter se cohaerent, quasi esset unus liber unius scriptoris. Tota Scriptura nobis ostendit viam salutis, quae via est Christus, non historia, non physiologia, non geologia. De his rebus disputant docti, omnes vero ad salutem ducere est finis Scripturae, in quantum est auctoritas religiosa .

Ergo in Scriptura sunt divina et humana, vera et falsa. Quomodo haec distingui possunt, ne quis falsa amplectatur putans se sequi Dei dicta? Commune responsum est: Non in rebus naturalibus sed in rebus religiosis competit Scripturae auctoritas, etsi non exacte dici possit, qui sint utrarumque rerum limites. Ergone saltem omnia, quae in Scriptura ad doctrinam sacram et mores pertinent, indiscriminatim admittenda sunt? Nullo modo; nam et in Novo Testamento et maxime in Vetere multa inveniuntur, quae manifestant religiosam dispositionem illorum hominum, sed quae non simpliciter ut norma recipi possunt. Certa quidem praecepta tradi nequeunt, secundum quae discernatur inter vera et falsa. Neque hoc opus est. Plurimi enim, qui Scripturam legunt, hanc distinctionem cotidie faciunt, non advertentes, solo sano sensu ducti, quia statim sentiunt, ubi religiosam aedificationem inveniant, ubi non inveniant . Plerumque Christiani in suis Bibliis

Genrrich, Der Kampf um die Schrift 142 sqq.

Ch. E. Luthard, Evang.-luth. Kirchenzeitung 1895, 649 sqq.

„Im Alten Testamente gibt es viele Partien, zu deren Abfassung Pünktlichkeit, Gedächtnis und Überlegung der Menschen vollkommen genügten.... Daher es unbegründet, sogar gegen die Ehrfurcht ist, den Heiligen Geist damit zu belasten. Dass diese Belastung der Ehrfurcht widerspricht, muss bei Schmutzgeschichten, wie die von Juda und Thamar oder von der Schandthat von Gibea, auch blöden Augen einleuchten, muss besonders grell in ein offenes Auge leuchten bei dem Büchlein Esther, das sich der Vergeltung des Bösen durch Böses erfreut. Die Bibel selbst verbittet es sich, alle Worte Hiobs und seiner Freunde dem Geiste Gottes zuzuschreiben.... Im Neuen Testamente ist indessen nur wenig, was nicht gelten kann für Gottes Wort, doch fehlt es nicht ganz.... Das tiefe Misstrauen, welches bei vielen ernsten Christen dem Satze entgegentritt, dass das Gotteswort enthalten sei im Bibelwort, gründet in der Besorgnis, dass kein sündiger Mensch die Grenzlinie zu ziehen vermöchte zwischen den Bibelworten, welche nicht, und denen, welche Gotteswort. Diese Besorgnis ist, weil Sache des christlichen Gewissens, der Achtung wert, berechtigt aber ist sie nicht.... Tatsächlich geschieht gerade durch die ernstesten Bibelleser alle Tage innerhalb unserer Bibel selbst das Auswählen. An