De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 247

ea tantum respiciunt, quae maioribus typis impressa sunt . Scriptura nostra nimis ampla est pro illa fide, quae debet esse sicut granum sinapis; nam multa in ea sunt, quae ne a theologis quidem intelleguntur, fides autem ait: scio, cui credidi. Unum est in Scriptura, quod illuminat omnem hominem: Iesus Christus. Reliqua praeter divina multa humana continent. Haec paulatim inter se separare theologiae est, cuius critica inquisitione magis magisque removentur terrena et temporanea, quo clarius elucescant caelestia et aeterna. Sic Scriptura, quo magis quantitative decrescit, eo magis qualitative accrescit. Neque aliud est nisi signum modicae fidei, si quis lamentari incipit, quoties sententia in Scriptura contenta reicienda est .

Inter „conservativos“ igitur theologos, etsi alii aliter explicant singula, de his fere convenit: Reicienda est inspiratio verbalis et admittenda inspiratio personalis. Viri inspirati libros conscribentes, salvificam Dei operationem, quam ipsi prae reliquis experti sunt, aliis exponere voluerunt; ea autem, quae ad salutem non pertinent, secundum conceptus populares suae aetatis proposuerunt. Praeterea nullus ex iis est, qui revelationem divinam perfecte intellexit, sed singuli manco tantum modo et ex parte eam tradunt, ita ut alter per alterum corrigendus sit. Neque igitur Scriptura est verbum Dei, sed in Scriptura est verbum Dei simul cum verbis hominum. In verbo Dei scripto, sicut in Verbo incarnato, sub infirmitate humana latet maiestas divina. Consequenter non singuli textus sunt infallibiliter veri, sed tota simul Scriptura continet revelationem infallibiliter veram. Haec autem revelatio facta est, ut homines adducantur ad fidem salvificam; unde qui bene dispositus ad Scripturam legendam accedit, audiet ibi Deum sibi promittentem salutem, concipiet fiduciam, salvus erit. Utrum homines hoc modo ad fidem perveniant legentes quoscumque textus, etiam eos, quos critici iam erroneos declararunt vel declarabunt, an eos tantum textus legentes, quos scientia critica numquam reiciet, et unde constet hos textus esse tales, non solent explicare. Communiter tamen distinguunt inter usum Scripturae ad finem religiosum et ad finem scientificum. Student etiam interdum scientiae assignare fines, ultra quos non liceat progredi, ne vel ad ipsam religionem Scriptura fiat inutilis. Attamen haec sunt futilia fere tentamina, et tandem aliquando nihil remanet, nisi ut homines committantur subiectivae suae experientiae et testimonio, quod praetendunt, Spiritus Sancti. Scientia vero theologica, quia ad haec non potest provocare ut ad argumenta, omni fundamento dogmatico destituitur et ad inquisitiones criticas, exegeticas, historicas reducitur. Quae si ita sunt, theologia dogmatica non potest esse nisi systema

vielem gehen sie vorbei ... weil der Hunger nach Gerechtigkeit keine Stillung dort findet“ (W. F. Gess, Die Inspiration der Helden der Bibel und der Schriften der Bibel, Basel 1892, 423 sqq).

M. Kähler, Unser Streit um die Bibel, Leipzig 1895.

R. F. Grau, Zur Inspirationslehre, Leipzig 1892.