De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 248

propositionum, quibus sensus religiosus communitatis christianae, qui hic et nunc est, exponitur, et quae mutato hoc sensu mutandae sunt.

254. Hac ratione cum nihil maneat stabile et certum, sed omnia fluere et diffluere incipiant, theologi „orthodoxi“ omni vi reclamant contra hanc doctrinam heterodoxam.

Audiatur unus ex iis: Ipsi professores theologiae „studiose occupantur in dilacerando verbo Scripturae divinitus inspirato.... Etsi alius alio minus male agat, tamen omnes fere professores universitatum [in nota subiecta unus excipitur] in hoc conveniunt: Scriptura est fallibilis nec sine defectibus, contradictionibus, erroribus.... Theologia nostrae aetatis, non obstantibus magnificis locutionibus de revelatione et verbo Dei, non iam vero sensu habet verbum Dei; neque enim, sicut pii nostri parentes, in quovis capite, in quovis versiculo Scripturae invenit verbum Dei, sed quaerit, quid sit veritas, sicut Pilatus, nec quaestionem solvit. Hinc ille dissensus, illa perpetua disputatio inter professores theologiae, quorum alius destruit, quae alius aedificavit, alius addubitat, quae alius ut prorsus certa statuit, quorum suum quisque systema, suum modum procedendi, suas speculationes habet.... Et a talibus quidem professoribus futuri pastores animarum ad sacrum munus praeparantur. Nonne haec est intolerabilis rerum condicio et damnum pessimum? Nonne adulescens studiosus, percipiens ab omnibus principalibus doctoribus theologiae et philosophiae Scripturam fallibilitatis accusari, praeiudicio imbuetur, quasi auctoritas Scripturae sit valde mediocris et debilis, cum Scriptura, utpote erroribus infecta, non multo plus valeat quam alius bonus liber humanus? Licetne ei talem dubitationem in animo habenti ad sacrum verbi ministerium accedere et, quando hoc munus suscipit, iuramento promittere se verbum Dei Veteris et Novi Testamenti, legem et evangelium secundum libros symbolicos praedicaturum esse?.... O magnam miseriam! O abominationem in loco sancto!... Quid mirum, quod, principio formali ecclesiae evangelicae ita in dubium vocato, materiale quoque principium vacillare coepit, fides ecclesiastica magis magisque dilabitur, ecclesia evangelica in dies decrescit? Sane aliter fieri nequit, nisi ut fundamento recedente domus superaedificata firmitate privetur, ut reiecta fide verbi Scripturae, a Spiritu Dei secundum materiam et formam inspirati, infidelitati ianua pateat et ecclesia in perniciem ruat.“

Has lamentationes non professores tantum, sed etiam multi „pastores“ irrident tamquam signum modicae fidei, immo tamquam signum principii protestantici plane non intellecti, cum Protestantismus non sit legalis quaedam religio, ut olim Iudaismus, sed potius libertas filiorum Dei, non serviens litterae, sed in spiritu ambulans, et alia similia. Unde considerant „orthodoxos“ ut a mente Lutheri et „reformationis“ plane alienos. Neque vero „orthodoxi“ ex sua parte parcunt epithetis multis et fortibus ad nequitiam „liberalium“ theologorum describendam . At fatendum est redintegrationem veteris

Rohnert, Was lehren die derzeitigen deutschen Professoren... 2 sqq.

E. g. A. Zahn, Ernste Blicke in den Wahn der modernen Kritik des Alten Testamentes, Gütersloh 1894.