De inspiratione sacrae scripturae
p. 249
theoriae lutheranae de inspiratione Scripturae in Germania videri rem desperatam, cum pauciores in dies fiant eius defensores, „conservativi“ vero theologi ita inter se dissentiant et expositionem tam obscuram et argumenta tam infirma proponant, ut „critici“ sibi non immerito victoriam promittant et omnem inspirationis theoriam mox inter Protestantes plane superatum iri sperent.
ART. VII.
DE PROGRESSU QUAESTIONIS DE INSPIRATIONE IN GALLIA, HELVETIA, HOLLANDIA.
255. Sicut in Germania Lutheranismus, ita in aliis Europae regionibus Calvinismus maxime propagatus est. At quod spectat inspirationem Scripturae, eadem fere fuit doctrina veterum Calvinistarum atque Lutheranorum, idem doctrinae progressus et exitus. A Calvini sententia, qua Scriptura ut unica et sufficiens norma religionis et doctrinae statuebatur, Calvinistae paulatim processerunt ad artissimam inspirationis theoriam excolendam, a qua rursus recesserunt usque ad negationem omnis verae inspirationis. Historiam huius rei descripsit E. Rabaud libro iam memorato , cuius expositionem breviter recapitulare sufficit.
Calvini discipulus Theodorus Beza in „Confessione christianae fidei“ c. 4, a. 22 sqq statuit Deum legis et evangelii pariter esse auctorem; et quidem initium scribendi libros sacros factum esse, quando Deus suis manibus duabus tabulis consignaverit decem mandata. Alia quidem scripta sacra ab hominibus confecta esse, attamen dictante Deo, ita ut Deus sit proprius auctor, homines vero simplices scriptores sacrorum librorum. Quae tamen sit natura inspirationis, non explicat, sed potius, ut alii novatores illius aetatis, insistit in inculcanda sufficientia Scripturae.
Ita in tractatu „De veris et visibilibus ecclesiae catholicae notis“ ait: „Aeque absurdum esse credimus existimare apostolos aliquid nescivisse mysteriorum christianorum, vel non omnia mundo revelasse atque non omnia ad salutem necessaria scriptis tradidisse, vel denique non ita tradidisse, ut vel ex se non satis pateant, vel, si quid obscurius scriptum est, aliunde quam ex ipsismet eorum scriptis vera sit eorum interpretatio accersenda.“ Multa quidem in Scriptura esse obscura et difficilia, sed ea, quae ad salutem sint necessaria, clare ibi doceri. „Ac nisi doctrinae ac religionis christianae necessaria capita sic plane ac perspicue, populariter denique propheticis et apostolicis scriptis explicata sunt, ut in ecclesia percipi (interveniente Dei Spiritu, qui sanctos omnes suos illustrat) manifeste possint, quorsum ad Scripturas suos auditores Dominus ablegaret? Quorsum et prophetae et ipse
Histoire de la doctrine de l'inspiration des Saintes Écritures dans les pays de langue française de la Réforme à nos jours, Paris 1883.
Genevae 1579, 81 sqq.