De inspiratione sacrae scripturae
p. 250
quoque Christus et apostoli locuti fuerint, si intellegi illa noluerunt, quae scire omnes oporteret? Veterum expositiones non esse reiciendas, sed postulandum, „ut haec omnia ad divini verbi scripti normam accurate exigantur“. Breviter, Beza ea repetit, quae iam (n. 215 sq) Calvinum exponentem audivimus.
256. Calvini Institutiones, etiam quod attinet inspirationis doctrinam, diu manserunt quasi regula fidei apud eius sectatores, a qua recedere nulli liceret. Paulatim tamen incipiebant conceptum inspirationis artius circumscribere et fortius exaggerare. Benedictus Turretinus inculcat Scripturam esse „opus manus Dei, descendens ab eius inspiratione, comparatum per eius sapientiam“, „syngrapham Testamenti“ divini, quam Deus non permisit ullo modo corrumpi, cuius scriptores fuerunt „amanuenses et notarii caelestes“. Cum non sit credibile Deum dedisse legem suam modo mutilo, „plures censent puncta iam fuisse ante Massorethas“ . Turretini liber, a Pastoribus Genevensibus approbatus, communem illius aetatis (saec. XVII) doctrinam exhibet. Omnibus persuasum erat Scripturam Sacram non tantum esse verbum Dei, Spiritu Sancto dictante conscriptum, sed etiam hoc verbum Dei sine ulla corruptione ad nos pervenisse. Ceterum theoria inspirationis non excolebatur, sed doctrina ipsa ab omnibus admissa supponebatur et practice applicabatur: Scriptura, qualis tunc existebat, erat verbum Dei pure et simpliciter. Quae doctrina in formula consensus ecclesiarum helveticarum occasione disputationum Ludovici Cappelli sollemni modo declarata est (supra n. 219). De eadem re Ioannes Clericus scribit: „Communiter credunt et res ipsas historicis sacris fuisse inspiratas et simul terminos, quibus eas exprimebant, ita ut historia sacra verbotenus fuerit dictata per Spiritum Sanctum, et sacri scriptores, quorum nomina prae se fert, non fuerint nisi amanuenses, qui scribebant, in quantum ille dictabat.“ Addit hanc rem a plurimis theologis sine ulla discussione admitti; ipse vero eam impugnat.
257. Primae mitigationes huius doctrinae processerunt a professoribus Academiae Salmuriensis (Saumur), inter quos Cameron inculcat differentiam inter verbum Dei et libros, quibus contineatur, et docet res esse inspiratas, non verba, principalem esse quaestionem de divinitate ipsius doctrinae; utrum vero per canalem inspiratum ad nos pervenerit an alia via, esse accidentarium. Non negat inspirationem, at praecipuas partes ipsis rebus revelatis vult esse tribuendas . Nihilominus discipuli Cameronis ut Moyses Amyrault et alii huic distinctioni non insistunt, sed potius efferunt Deum esse auctorem totius
Defense de la fidelité des traductions de la Sainte Bible faites à Genève 1619, 7 14 52 135.
Sentimens de quelques théologiens de Hollande sur l'histoire critique du Vieux Testament composée par Richard Simon de l'Oratoire, Amsterdam 1685, 232.
Cameronis opera, Genevae 1658, 472 sqq 597.