De inspiratione sacrae scripturae
p. 251
Scripturae et omnia et singula, quae in ea contineantur, a viris Spiritu divino afflatis esse conscripta et a Deo ad homines dicta. Omnem vero vel minimam restrictionem inspirationis cum indignatione reiciunt. Nihilominus viam pararunt futurae mutationi huius doctrinae, quatenus coeperunt minus premere internum testimonium Spiritus Sancti magisque inquirere in externa argumenta genuinitatis et inspirationis librorum sacrorum. Maxime efferebant antiquitatem et perpetuitatem, deinde genus dicendi et alias proprietates Sacrae Scripturae, quas Lutherani quoque solebant explicare (e. g. supra n. 226). In locum internae experientiae, quam Calvinus et alii ut testem inspirationis statuerant, successerant argumentationes syllogisticae et probationes historicae. Sed reiecta auctoritate ecclesiastica, reiecto interno testimonio Spiritus Sancti, ratio humana, quae in auxilium veteris doctrinae vocabatur, ex potestate auxiliatrice potuit fieri potestas inimica et facta est. Primum quoddam initium rationis contra veterem doctrinam protestantem rebellentis apparuit in negatione antiquitatis punctationis massorethicae, quemadmodum videre licet in disputatione Cappelli cum Buxtorfis de punctorum vocalium origine (supra n. 219), qua disputatione finita negari iam non poterat in textu sacro, qualem nunc habemus, elementa quoque humana inveniri. Si vero ita est, ubi sunt limites divinorum et humanorum, et quomodo definiri possunt? Hae erant anxietates, quae mentes discipulorum Calvini diu vexabant, et quas frustra dogmaticis definitionibus superare conabantur.
258. Ad hoc accedebat, quod non soli philosophi sceptici saeculi decimi septimi coeperant addubitare veritatem traditionis veteris, sed quod etiam ex ipsis Calvinistis Arminiani, a synodo Dordracena damnati et ex Hollandia eiecti, paulatim magis magisque audacter aggressi sunt doctrinam biblicam adversariorum suorum. Hugo Grotius simpliciter negat omnes libros canonicos esse a Spiritu Sancto inspiratos. „Vere dixi non omnes libros, qui sunt in hebraeo canone, dictatos esse a Spiritu Sancto; scriptos esse cum pio animi motu non nego, et hoc est quod iudicavit Synagoga Magna, cuius iudicio in hac restant Hebraei. Sed a Spiritu Sancto dictari historias nihil fuit opus; satis fuit scriptorum memoriam valere circa res spectatas, aut diligentia in describendis veterum commentariis. Vox quoque Spiritus Sancti ambigua est; nam aut significat, quomodo ego accepi, afflatum divinum, qualem habuere tum prophetae ordinarii tum interdum David et Daniel; aut significat pium motum sive facultatem impellentem ad loquendum salutaria vivendi praecepta vel res politicas vel civiles.... Si Lucas divino afflatu dictante sua scripsisset, inde potius sumpsisset auctoritatem, ut prophetae faciunt, quam a testibus, quorum fidem est secutus.“ Itaque Grotius vult sola vaticinia et dicta Christi esse
Opera theol., Amstelodami 1679, 672.