De inspiratione sacrae scripturae
p. 252
sensu proprio verba Dei, historicas vero narrationes a sapientibus et prudentibus hominibus ex pio animi motu esse conscriptas.
Similiter Ioannes Clericus (Leclerc), theologus Arminianus, theoriam Calvinistarum vehementer impugnat in libro, quo examinat Richardi Simon Historiam criticam Veteris Testamenti, neque aliam agnoscit auctoritatem nisi sanae rationis . Pentateuchum Moysis esse negat, libros Esther et Iudith vult esse historiam ad placendum compositam, multa vaticinia prophetarum secundum litteram non esse impleta etc., maxime vero inspirationem verbalem sine ullo fundamento asseri. Nihilominus tenet Sacram Scripturam esse fundamentum fidei christianae, cum verba Iesu Christi, ab evangelistis fideliter relata, sint infallibilia, prophetae ab ipso Christo approbati, apostolorum vero doctrina cum ipsius doctrina plane conformis. Si ea tantum retineantur, quae in Scriptura ut verbum Dei docentur, theoria vero de modo, quo hae res scriptae sint, relinquatur, censet Clericus multo melius auctoritati Scripturae consuli et obiectiones, quae contra eam fiant, posse refutari.
259. Itaque manifestum est iam saeculo XVII veterem inspirationis theoriam a quibusdam Calvinistis plane reiectam esse. Et tum quidem hi a plurimis Calvini asseclis habebantur manifesti haeretici, sed saeculo XVIII haec res sensim sine sensu mutabatur et rigor veteris theoriae apud multos magis magisque mitigabatur, maxime quando opiniones theologorum rationalistarum Germanicorum etiam in Gallia spargi coeperunt. Initio saeculi XIX Isaias Gasc, professor facultatis theologicae Montalbanensis (Montauban), imprimis reiciebat omnem inspirationem verbalem, quoad res ipsas vero negabat supernaturalem influxum Spiritus Sancti, quotiescumque sacri scriptores poterant naturaliter cognoscere et fideliter referre ea, quae scribenda erant. Totum Vetus Testamentum secundum eum non continet ullam ideam religiosam, quam homines non possunt per se ipsos invenire. Ad quid igitur inspiratio? Etiam apostoli multa proprio marte scripserunt; attamen quando ipsi insufficientes erant ad doctrinam salutis recte et apte tradendam, Spiritus Sanctus eos speciali modo dirigebat et ab errore immunes reddebat. Alia, quae ad salutem indifferenter se habent, non sunt ad specialem inspirationem Spiritus Sancti referenda . Haec doctrina a primitiva Calvinistarum theoria toto caelo diversa in una ex principalioribus eorum academiis tradebatur. Huic vel simili „latitudinarismo“ plurimi pastores calvinistici in Gallia et Helvetia favebant initio saeculi XIX.
260. At decursu temporis contra hunc rationalismum vehemens oppositio facta est, quae vocabatur Reveil, et eo tendebat, ut vetus
Cf. Réponse au livre intitulé Sentimens de quelques théologiens de Hollande sur L'histoire critique du Vieux Testament. Par le Prieure de Bolleville. Amsterdam 1686. Esaïe Gasc, Cours inédit de théologie dogmatique, 1811.