De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 258

ART. VIII.

DE DOCTRINA INSPIRATIONIS IN BRITANNIA.

265. Non omnino quidem praetereundus est progressus doctrinae de inspiratione in communitate anglicana; sed eo magis brevissimis esse nobis licebit, quod theologi anglicani non solum nihil peculiare in hac re protulerunt, sed generatim in expolienda theologia systematica numquam insignes fuerunt.

Inter 39 articulos sextus quidem agit de libris Sacrae Scripturae; at nullum ibi verbum est de inspiratione, cum de hac re inter Catholicos et sectarios illius aetatis conveniret. Unde neque theologi anglicani hunc articulum contra Catholicos propugnabant, sed de sola auctoritate canonica, de sufficientia, de expositione Scripturae cum iis disputabant. Eligo speciminis gratia eum ex Anglicanis, qui inter praecipuos adversarios Bellarmini et Stapletoni recensetur. Est hic Wilhelmus Whitaker († 1595), qui scripsit „Disputationem de Sacra Scriptura contra huius temporis Papistas“ (Cantabrigiae 1588) et „Pro authoritate atque ἀὐτοπιστίᾳ Sacrae Scripturae Duplicatio contra T. Stapletonum“ (ib. 1594). In priore libro quaestio tertia est de auctoritate Scripturae, ibique ostendendum proponitur auctoritatem Scripturae in eo esse, quod a Deo confecta sit, hoc autem ita esse constare ex interno testimonio Spiritus Sancti potius quam ex testimonio ecclesiae. In altero opere eandem doctrinam repetit et contra Stapletonum confirmare studet. Unde ex hoc opere pauca excerpo.

In cap. 1 libri 1: „Scriptura non tantum ex facie, sed etiam ex sermone totoque habitu parentem suum prodit, ut, qui modo vel mediocrem observationem adhibuerit, Dei prolem facile possit agnoscere“ (p. 6). „Non ergo ecclesiae testimonium [de libris canonicis] respuinus, ut de nobis Papistae mentiuntur, sed amplectimur. Sed negamus nos tantum ob illam ecclesiae commendationem Scripturis fidem adhibere. Esse enim dicimus certius ac illustrius testimonium, nempe internum Spiritus Sancti, sine quo ecclesiae commendatio nullius apud nos ponderis aut momenti futura esset“ (p. 14 16). „Summa nostrae sententiae est: esse Scripturam ἀὐτόπιστον, i. e. ex se suam omnem fidem et auctoritatem habere, esse agnoscendam, esse recipiendam, non tantum quia ecclesia statuit et iussit, sed quia a Deo prodiit. Prodiisse autem a Deo, non ab ecclesia, sed Spiritu Sancto certo intellegi“ (p. 23). „Hanc Scripturam esse sacram, hos libros esse divinos, hanc persuasionem Spiritus Sanctus in omnibus fidelium mentibus consignavit“ (p. 28). „Nos asserimus, docemus, defendimus Scripturam esse ἀὐτόπιστον, i. e. sibi nobisque canonicam, divinamque a nobis et agnoscendam esse et agnosci ... propter ipsum Scripturarum divinissimum characterem, qui Scripturas a Deo prodiisse apertissime loquitur iis, quicumque aut Spiritum Sanctum acceperunt aut mediocri intellegentia valent. Hanc Spiritus Sancti persuasionem nasci dicimus ... propter ipsam librorum, quaeque in illis tradita est, doctrinae