De inspiratione sacrae scripturae
p. 259
maiestatem plane divinam formamque omni humana excellentiorem, quae sic allicit atque ad se rapit animos nostros, intus operante Spiritu, ut in hisce libris tamquam caelestibus oraculis toti acquiescamus“ (p. 34).
In cap. 2: „Vix quidquam invenies in Scripturis, quod maiores habeat ad credendum difficultates quam arcae structura et creaturarum in ea tam multarum salus.... Iam quaerat aliquis, unde credam fieri potuisse, ut in arca non octo tantum homines sed tanta animalium multitudo tam multos menses viveret et salva tandem exiret.... Nobis hoc esse verum constat ex ipsa Scriptura, cui res tam divinas referenti et contextae tam divinitus nemo sanus fidem detrahere potest“ (p. 53).
In cap. 8: „Quod [libri canonici] sint Scripturae, ex stilo et phrasi intellegitur; quod verae, non ex stilo nisi per consequens, quandoquidem postquam stilus esse Spiritus Sancti deprehensus est, hinc vera esse quae scribuntur, necessario sequitur“ (p. 115 sq). „Hoc autem Scriptura habet, ut ea Spiritus Sanctus tamquam medio atque organo utatur ad mentes immutandas et fidem excitandam, quandoquidem Scriptura semper est verbum Dei ideoque et verum semper et aptum fidei procreandae nostrisque mentibus ad Deum convertendis“ (p. 120).
In cap. 9: „Scriptura etiam in verbis et phrasi et syllabis et tota orationis structura divinitatem quandam prae se fert, quam nuspiam alibi invenias“ (p. 137). „Vident hanc [Scripturae] lucem et fideles et infideles; hi ne nesciant neve ignorantiam causentur, illi ut ament et propius accedant et sequantur ad profigandas cordium tenebras novamque lucem in mentibus accendendam“ (p. 138).
In cap. 11: „Quis enim est non modo theologus in Scripturis exercitatus, sed vel ingenii humani lucisque particeps, qui doctrinae maiestatem considerans in libris sacris ubique elucentem ipsiusque orationis simplicitatem, puritatem, divinitatem et librorum antiquitatem et futurorum in iis praedictiones tam multis ante eventum rerum saeculis, tum miracula tam inusitata atque inaudita, quibus horum librorum doctrina confirmata est, deinde hostium insidias et molitiones contra hos libros semper irritas, etiam caedes tam multorum pro defensa horum librorum doctrina, denique personas eorum, a quibus conscripti hi libri sunt, non ipsos esse sacros ac plane divinissimos esse intellegat ac fateatur?“ (p. 163) „Quid enim Scriptura aliud est nisi externum testimonium Spiritus? Quod enim arcane apostolis ac prophetis revelatum fuit per Spiritum Sanctum, hoc, postquam litteris mandatum est, publicum atque externum Spiritus testimonium esse coepit.... Nam in Scripturis Spiritus Sanctus loquitur, ut, qui Scripturis renituntur, ii Spiritus Sancti testimonium respuant. Sic Paulus, quando ex Isaia propheta sententiam profert, eam Spiritui Sancto adscribit... Scripturasque omnes θεοπνεύστους vocat, quia a Spiritu Sancto dictatae atque editae sunt; unde manifestum est Scripturas esse oracula Spiritus Sancti“ (p. 175).
In cap. 13: „Igitur Scriptura et verbum Dei et vox Dei vere dicitur, quia nobis Deus in Scriptura mentem suam aperit facitque, ut quis sit qui loquitur et quid loquatur intellegamus.... Si autem verbum Dei Scriptura sit, certe in Scriptura loquitur, Deus; verba enim signa sunt et significant, quid in eius animo sit, qui loquitur.... Si cor Dei, hoc est mens ac voluntas Dei, in Scripturis discitur, sane in Scripturis sic Deus loquitur, ut apertius non posset, si ipsum e caelo tonantem audiremus“ (p. 191).