De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 260

In cap. 10 libri 2: „Scripturam esse unicam regulam fidei probo, quia est perfecta regula fidei. Unica enim regula merito censenda est, praeter quam nulla necessaria est. Perfectam autem esse hanc regulam ostendo ex apostolo, qui ait ea sumi ex Scripturis posse, quae hominem Dei perfectum faciant“ (p. 444).

In cap. 19 libri 3: „Constanter teneo fidem nulla praeterquam Dei ipsius auctoritate niti, quia solus Deus is est, cuius verbum necessario et absolute verum sit. Verbum autem Dei et prima veritas Scriptura est, Scripturae igitur per se et simpliciter et propter auctoritatem suam credi oportet; aut Scriptura non est verbum Dei, quod nemo nisi insanus haereticus affirmarit“ (p. 654).

266. Itaque Whitaker ostendit se plane consentire cum doctoribus illius aetatis sive lutheranis in Germania sive calvinistis in Gallia, et hanc proponit ut doctrinam in ecclesia anglicana communiter receptam. Ut autem hanc doctrinam a „Papistarum“ erroribus eo clarius distinguat, in fine „Disputationis de Sacra Scriptura“ dicit eos habere sex opiniones „eminenter absurdas, haereticas et sacrilegas“. Prima est, quod etiam libri deuterocanonici sint „vere inspirati libri Scripturae“. Secunda est, quod ponunt Scripturam in vetere latina editione, et non in sacris originalibus hebraicis et graecis, cum quivis prudens potius velit discere veram religionem ex ipsis verbis Spiritus Sancti quam ex verbis interpretis. Tertia est, quod dicunt ecclesiae esse iudicare, qui libri pertineant ad canonem. Quarta est, quod queruntur de magna obscuritate Scripturarum. Quinta est, quod nolunt decidere controversias per solam Scripturam, neque concedunt Scripturam esse sufficientem interpretem sui ipsius. Sexta est, quod dicunt Scripturae doctrinam esse incompletam. Unde patet a Whitaker doceri Scripturae inspirationem realem et verbalem, perspicuitatem, sufficientiam.

267. Initio saeculi XVIII D. Whitby iam recedit ab illa severa inspirationis theoria.

Facta enim distinctione inter prophetas et historiographos sacros, in Introductione generali in „Paraphrasim Evangeliorum“ haec principia statuit: a) Quando sacri scriptores carebant praevia notitia materiae scribendae, „per inspirationem suggestionis“ eam acceperunt; sed quando iam antecedenter hanc notitiam habebant, accedebat sola excitatio ad scribendum et directio ad excludendum errorem. b) Quando scribendae erant res antea neque naturaliter neque ex supernaturali revelatione notae (ut in Apocalypsi), accipiebant immediatam suggestionem Spiritus Sancti. c) Quoad omnes alias res ita dirigebantur, ut excluderetur error et confirmaretur veritas, sive per illuminationem circa sensum praecedentis revelationis, sive per ratiocinationem. d) In partibus historicis Novi Testamenti dirigebantur quoad omnia, quae respiciunt substantiam factorum narratorum, non quoad ordinem et accessoria talium eventuum, nisi quatenus etiam haec afficiebant veritatem factorum. e) In referendis verbis et sermonibus Domini nostri vel aliorum dirigebantur ad excludendum errorem a sensu, non ad reproducenda verba. f) Inspiratio