De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 261

vel divina assistentia sacrorum scriptorum talis erat, ut inde certi simus de veritate omnium, quae scripserunt sive per inspirationem suggestionis sive per solam directionem, at non talis, ut inde inferri possit ipsa verba fuisse dictata vel phrases suggestas per Spiritum Sanctum. Haec ille .

Etsi vero nonnulli inspirationem verbalem relinquebant et ipsam quoque rerum inspirationem nonnihil limitabant, manebat tamen generatim vetus doctrina in possessione usque ad medium fere saeculum XIX, quando paulatim theologi anglicani docere coeperunt illam veterem theoriam nullo niti fundamento sed esse phantasticam, cum Scriptura non se exhibeat immunem ab errore et infirmitate. Plura exempla huius eversionis veteris theoriae exhibet Card. Manning .

268. Maxime disputatio de hac quaestione efferbuit, quando anno 1889 Carolus Gore in collectione dissertationum, cui titulus: „Lux mundi“, liberiorem inspirationis doctrinam defendit.

Inspirationem potius personalem quam realem admittit. Ab hominibus inspiratis gentilium, ut sunt Vergilius, Aeschylus, Plato, Iudaeorum inspiratio eo differebat, quod a providentia divina missi erant ad finem religiosum, i. e. ad restituendum rectum ordinem inter Deum et homines peccato turbatum. Prophetae iudaici erant quodammodo conscientia publica populi et influxum Dei toti populo communem excellentiore modo in se experiebantur, ut hac ratione possent esse duces populi in vita spirituali. Haec erat eorum inspiratio, cuius gradus et modi valde diversi sunt in variis scriptoribus sacris. Enthusiasmus religiosus ab auctoribus sacris descendit in eorum libros, unde in his percipimus continuum progressum religionis et moralitatis. Etsi igitur ne prophetae quidem immunes sint ab omni errore, tamen tota prophetia Veteris Testamenti sine influxu providentiae divinae explicari non potest. In Novo Testamento Iesus Christus viros quosdam elegit et Spiritu instruxit, ut essent apti ad doctrinam Christi mundo sine substantiali errore tradendam. Quo magis quis se Scripturae dat, ut ab ea erudiatur in religione et moribus, eo magis experietur eam vere esse inspiratam.

Cf. H. E. Manning, The temporal mission of the Holy Ghost , London 1866, 131 sqq.

Ib. 135 sqq. Annis 1862 et 1863 celebris causa acta est coram tribunalibus ecclesiasticis anglicanis, de qua haec refert Ubaldi: „Doctores Wilson et Williams, ex clero anglicano, scriptores operis, cui titulus: Essays and Reviews, delati fuerant ad tribunal ecclesiasticum Anglicanorum (the Court of Arches), eo quod inspirationem negassent, saltem in quibusdam Sacrae Scripturae partibus. Atque idem tribunal, causa discussa, praedictos Wilson et Williams damnaverat (die 15 Dec. a. 1862), inflicta in eos poena suspensionis ab officio et beneficio pro spatio unius anni. Verum illi appellarunt ad supremum reginae consilium (the Privy Council), a quo prior illa sententia revocata fuit et sollemniter declaratum illorum scriptorum opinionem contrariam non esse doctrinae ecclesiae anglicanae (die 19—26 Iun. a. 1863). Cf. acta authentica huius causae in opere: Cases heard and determined by the judicial Committee of the Privy Council II, P. 3, New Series, 375—434 (Ubaldi, Introd. in S. Scipt. II, Romae 1878, 17, nota 2). Notum est a pluribus episcopis anglicanis negatam esse inspirationem, prout a prioribus Anglicanis intellegebatur (cf. The Dublin Review 1893, 534).