De inspiratione sacrae scripturae
p. 262
Quod narrationes historicas Veteris Testamenti attinet, ecclesia essentiales partes earum semper pro vera historia habebit; at hoc non impedit, quominus concedamus multa singularia relinquenda, multa, quae olim veterima censebantur, posteriori aetati adscribenda esse. Moyses est auctor primorum tantum initiorum cultus iudaici, non totius legis caerimonialis; libris Paralipomenon non eadem dignitas historica inest atque libris regum, non omnes libri sunt eorum auctorum, quibus communiter adscribuntur. Haec et alia, quae arte critica stabilita sunt, nullo modo pugnant cum doctrina inspirationis, cum fortunate ecclesia hunc conceptum numquam definitionibus dogmaticis determinaverit. Dummodo a reverentia Christo et ecclesiae eius debita ne recedamus, arti criticae omnem libertatem concedere possumus . Postea Gore confirmationis gratia addidit christianam religionem pro fundamento non habere librum, cuius omnes partes eodem sensu divinae habendae sint, sed potius inniti Iesu Christo, qui Patrem nobis annuntiaverit .
269. Contra hanc quidem doctrinam, quae ipsa inspiratione reali abiecta nomen tantum retinet, multi intercedebant, at progressum liberalioris opinionis impedire non poterant. Ut autem animos conciliaret, W. Sanday opus conscripsit, quo conatus est, ut ipse ait, duos conceptus inspirationis: traditionalem et inductivum seu criticum, in unum altiorem conceptum colligere .
Theoria traditionalis ex conceptu inspirationis concludit quamlibet Scripturae sententiam esse verbum Dei et infallibilem veritatem; critica vero methodus in eo est, ut ex testimonio singulorum librorum sacrorum modus et gradus inspirationis eorum eruatur. Critica methodus sic procedit: In Vetere Testamento maxime considerantur prophetae, quia hi ut organa verae et purae religionis minimeque dubii de superna sua missione, optime ostendunt, in quo consistat inspiratio. Psalmistae et auctores librorum sapientialium non novas ideas religiosas spargebant, sed exercitium religionis paternae urgebant, qua via non minora praestabant quam ipsi prophetae. Sed fatendum est in singulis libris puritatem et intensionem religionis valde differre. Alii in fastigio religionis versantur, ut multi Psalmi, alii in medio quodam gradu, ut Ecclesiastes, alii in infimo gradu, ut Esther. Quare recte distinguuntur libri plene inspirati, semiinspirati, minimum inspirationis habentes. In Novo Testamento supremum gradum occupant epistolae apostolorum; libri vero historici, in quantum facta referunt, diiudicandi sunt ut alii libri historici .
Hac igitur ratione critica sine suppositionibus aprioristicis ex ipsis documentis Scripturae conceptus inspirationis sua quasi sponte exsurgit, cum secundum traditionalem theoriam inspiratio facile appareat ut mortuum quid et mechanicum. Nihilominus haec methodus critica necessario perficienda est,
Lux mundi , London 1891, 230 sqq. lb. XXVII.
Inspiration. Eight Lectures on the early history and origin of the doctrine of biblical Inspiration , London 1901, 391 sqq.
De evangeliis ait (p. 318): Non sunt infallibilia, sed latiore sensu bona et vera documenta verborum et factorum Christi.