De inspiratione sacrae scripturae
p. 263
quia non sufficit singulos libros separatim considerare, sed Scriptura ut totum quid respicienda est. Supra namque mentem singulorum scriptorum altior mens se manifestat, qui singulorum conatus ad unum finem dirigit et in superiorem unitatem comprehendit. Unde evenit, ut Scriptura mundo facta sit longe aliud quid, atque singuli scriptores vel suspicari potuerunt.
Christus quidem de Vetere Testamento loquitur eo modo, qui saepe conciliari nequit cum placitis criticorum. Sed distinguendum est inter ea, quae Christus ut Messias dixit, et ea, quae ad munus eius messianicum non pertinent. Quae docuit de regno Dei, infallibiliter vera sunt; quaestiones autem criticae per eum non erant solvendae. Christus accommodavit se conceptibus et iudiciis popularium suorum, quae non ideo auctoritate sua fulcire voluit. Quaestiones omnes criticae ad hanc „zonam neutralem“ pertinent, quia Deus eas solvere noluit, sed ingenio humano solvendas tradidit.
Itaque Scriptura, sicut omnia opera Dei, non absolute perfecta est, sed imperfectiones continet. De quarum imperfectionum limitibus tota inter theoriam traditionalem et criticam quaestio agitatur. Haec autem quaestio methodo inductiva, non aprioristica solvenda est. Temporibus Christi quidem periculosum fuisset divina et humana in Scriptura separare velle, sed nos intellectualiter adeo adolevimus, ut talem cognitionem ferre possimus. Falsum est dicere in Scriptura non esse quidquam divinum, cum fides divinitatis eius, quae tam pretiosos fructus maturavit, non possit simpliciter deceptio putari. At non minus falsum est dicere in Scriptura nullas esse humanas imperfectiones, quippe quae tam manifestae sint. Tractemus Scripturam non cum praeiudiciis, sed cum reverentia; percipiemus in ea non obstante plenitudine lucis divinae vitam vere humanam, qua nobis fit propinquior et carior.
Principia, quibus expositio doctoris Sanday nititur, ad haec reduci possunt: a) Non admittenda est inspiratio verbalis, sed personalis. b) Scriptura non est verbum Dei simpliciter, sed continet verbum Dei, quod verbis humanis conglutinatur. c) In singulis Scripturae libris varii sunt gradus inspirationis, ita ut modo praevaleat elementum divinum, modo elementum humanum. d) Nulli parti Scripturae absoluta inerrantia competit, sed sua cuique parti auctoritas tribuenda est, in quantum confert ad salutem; reliqua, utpote humana, criticae tractanda sunt.
270. Cum vero plurimi tum docti tum indocti anxii sint de limitibus divinorum et humanorum, quae in Scriptura inveniri dicuntur, J. Clifford eos hoc modo consolatur: Dummodo omnes cum fiducia ad Scripturam accedant, mox sentient eius inspirationem.
Quod vero difficultates spectat, quae obiciuntur, hae quadruplici via solvi possunt: a) Nihil curemus de ulla inspirationis theoria, sed recta eamus ad Christum; ad hunc si Scriptura nos perduxerit, praestitit id, ad quod praestandum confecta est. b) Contemplemur Scripturam quasi obiectum ordinis physici eiusque progressum a primis initiis usque ad perfectum statum benevole sequamur. Videbimus, quomodo veritas non tam per verba quam per facta magis magisque se expandat. Hoc quidem Scriptura commune habet