De inspiratione sacrae scripturae
p. 13
Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam“ (2 Rg 23, 1 sq). Item „dedit Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis. . . . Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille“ (3 Rg 4, 29 32).
Unde paulatim multa scripta orta sunt, quae vel prophetarum vel Salomonis, Davidis aliorumque nomina prae se ferebant vel nullo nomine insignita, omnia tamen speciali modo sacra habebantur. Quando vero talium librorum prima in unum collectio facta sit, non constat.
Quodsi dicitur: „Praecepitque Ezechias et principes levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis“ (2 Par 29, 30), satis manifeste supponitur hos „sermones“ illa aetate scriptos et in unum collectos fuisse. In Proverbiis (25, 1) dicuntur viri sub rege Ezechia viventes collegisse parabolas Salomonis. Daniel quoque testatur se ἐν ταῖς βίβλοις legisse prophetiam Ieremiae (Dn 9, 2). In primo libro Machabaeorum cum emphasi effertur Iudaeos habere παράκλησιν τὰ βιβλία τὰ ἄγια τὰ ἐν ταῖς χερσὶν ἡμῶν (1 Mach 12, 9; cf. 1, 57 sqq). In secundo vero libro Machabaeorum perhibetur Nehemias bibliothecam congregasse: „de regionibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis“ (2 Mach 2, 13. Explicationem vide apud Cornely, Introd. I 52).
Hoc testimonium est unum ex argumentis, ob quae docti viri censent collectionem primam authenticam seu canonem, ut loquuntur, librorum protocanonicorum, aetate Esdrae et Nehemiae factam esse . Utut autem haec res se habet, negari non potest Iudaeos pluribus saeculis ante Christum collectionem sacrorum librorum habuisse, quibus divina quaedam auctoritas tribuebatur, id quod etiam ex prologo Ecclesiastici patet, ubi sermo est de lectione „legis et prophetarum et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt“. Quapropter S. Paulus ad quaestionem, quae sit Iudaeorum prae gentilibus praerogativa, respondet: „Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei“ (Rom 3, 2). „Eloquia Dei“ intelleguntur etiam libri scripti, qui toties in Novo Testamento vocantur „Scriptura“. Christus Dominus ad Iudaeos ait: „Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me“ (Io 5, 39). Iudaei vero contra ipsum disputantes ad Scripturae dicta provocant ut ad argumenta certissima (e. g. Io 7, 42 52).
10. Est vetus traditio Iudaeorum, secundum quam iam temporibus Ezechiae regis (saec. VII a. Chr.) collegium sapientium constitutum sit, cui sacrorum librorum in unum corpus compactio adscribitur (cf. Prv 25, 1). Aetate vero Esdrae et Nehemiae (saec. V a. Chr.) successisse
Cornely, Introd. I 40 sqq. Cf. E. Schürer, Geschichte des jüdischen Volkes im Zeitalter Jesu Christi II , Leipzig 1898, 305 sqq.