De inspiratione sacrae scripturae
p. 269
276. Quomodo vero nonnulli, de quibus postea sermo recurret, decretum Tridentini ita explicare voluerint, quasi doceat in solis rebus ad fidem et mores pertinentibus libros sacros esse inspiratos et Dei verbum, sane mirum videri debet. Cum enim in Scriptura adsint integra capita per se et immediate ad fidem et mores non pertinentia, non recte dicuntur omnes libri sacri cum omnibus suis partibus pari reverentia suscipiendi, si omnia illa capita non sunt inspirata. Quot genealogiae texuntur, quot pugnae narrantur, quot alia dicuntur, quae non ratione materiae fidem vel mores afficiunt. Ergo nisi ratione inspirationis sacra sunt, quomodo pari reverentia suscipi possunt ac reliqua omnia? Concilium quidem, ubi loquitur de auctoritate ecclesiae in interpretanda Scriptura, hanc auctoritatem ecclesiae adscribit in rebus fidei et morum. At manifeste hoc non idem est atque dicere in libris sacris solos textus ad fidem et mores pertinentes esse inspiratos. Non magis huc pertinet, quod Concilium dicit „evangelium fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae“. Hic enim ne sermo quidem est de scriptis libris, sed de tota revelatione. Hanc autem esse fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae est aliquid plane non cohaerens cum altera quaestione, num omnes textus Sacrae Scripturae sint inspirati. Etsi enim omnes textus, etiam illi, qui de rebus per se profanis agunt, sunt inspirati, manet tamen verum salutarem veritatem et disciplinam in sacris litteris contineri. Res fidei et morum Concilium specialiter efferre voluit, quia de his solis erat agendum. Unde hac ratione loquitur, non ut restringat inspirationem, sed ut omnes intellegant, „quibus potissimum testimoniis ac praesidiis in confirmandis dogmatibus et instaurandis in ecclesia moribus sit usura“ sancta Synodus.
Itaque secundum Concilium Tridentinum Deus est auctor omnium sacrorum librorum et omnium partium eorum, quia eos dictavit et fundamentum regulamque fidei constituit. Summa liberalitate hunc sacrorum librorum thesaurum Spiritus Sanctus hominibus tradidit.
ART. II.
DE SCHOLA THOMISTICA POST CONCILIUM TRIDENTINUM.
277. Teste Pallavicino de explicando decreto Tridentino, quod Vulgatam attinet, mox post Concilium duplex orta est opinio: altera severior, altera liberior. Idem valet de ipso inspirationis dogmate. Quia vero imprimis Scholae thomisticae asseclae pro strictiore doctrina pugnaverunt, horum quoque prae ceteris expositiones quasdam proponamus.
Historia Conc. Trid. l. 6, c. 17, n. 9 10.