De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 270

Concilio Tridentino interfuit, non tamen primis annis, Melchior Canus, qui insigne volumen conscripsit de Locis theologicis, in quo inter alia haec leguntur:

L. 2, c. 1: „Libros sacros et canonicos appellamus, quos, Spiritu Sancto dictante, sacri auctores exceperunt. Quos igitur tales esse constiterit, eos procul dubio certissimos ac verissimos esse credemus, quemadmodum Augustinus ... docet, resumit, inculcat. Ac recte ille quidem. Nisi enim fundamentum hoc fideliter ieceris, quidquid in theologia superstruxeris, corruet, corruetque adeo civitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis et in Scripturis principum, qui fuerunt in ea. Quarum Scripturarum auctor non est homo, sed Deus... Dominus itaque huius loci auctoritatem tuetur, tuentur et principes.“

I. 2, c. 7: Qui sint libri sacri et canonici, discimus non ex ipsa Scriptura, sed ex ecclesiae iudicio. „Nam ut de pluribus aliis taceamus, quorum similis omnino causa est, certe libros Ruth, Esther, Iob esse canonicos, nullo modo ex ipsis Scripturis comprobabitur. Ergo si res haec in controversiam venit, aliunde quam ex sacris litteris petenda probatio est“, i. e. ex ecclesiae testimonio. „Ego vero primum sentio ad apostolos pertinuisse libros sacros probare, non sacros reicere. Nec enim alios libros canonicos habemus sive Veteris sive Novi Testamenti, quam quos apostoli prohaverunt et ecclesiae tradiderunt. Existimo deinde huiusmodi traditionem apostolicam non alia ratione melius innotescere quam per Patres et Doctores ecclesiae, post apostolos succedentes... Illud vero demonstrandum est ecclesiam fidelium nunc viventium non quidem scribere canonicum librum posse, sed definire, an liber, de quo disputatio est, canonicus sit an non, quia definitio dubiorum, quae circa fidem modo exoriuntur, ad praesentem ecclesiam pertinet. Oportet enim iudicem vivum in ecclesia esse, qui fidei controversias decidere possit, siquidem Deus in necessariis ecclesiae suae non defuit. At librum esse canonicum necne, fidem maxime tangit. Ad ecclesiam igitur huius temporis huius rei iudicium pertinebit... Ad concilium universale praecipue pertinet definire, quis liber sit canonicus... Ad summum pontificem pertinet definire, quinam liber sit canonicus... quia summus pontifex, quoties de fide pronuntiat, errare nequit.“ C. 8: „Spiritu itaque Sancto ecclesiam afflatam certo credo, non ut veritatem auctoritatemve libris canonicis tribuat, sed ut doceat illos, non alios esse canonicos.“

L. 2, c. 14: „Magnus error eorum est, qui sin Spiritus Sancti peculiari dono Scripturam Sacram existimant se posse vel intellegere vel interpretari... Quodsi Scripturarum intellegentia donum Dei est, Scripturas autem interpretari nemo nisi qui intellegit potest, conficitur utique sacrarum litterarum in aliam linguam versionem sine Dei peculiari gratia nemini posse contingere.“ Allatis quibusdam Hieronymi testimoniis pergit: „Hactenus Hieronymus, qui si vera dicit, cogit nos profecto credere aut veterem interpretem Spiritus Sancti peculiari dono sacras litteras convertisse, aut ecclesiam latinam multis retro saeculis non Dei habuisse evangelium sed hominis. Cum igitur obicis interpretem non fuisse prophetam, sane vero propheta non fuit, habuit tamen (ut Titelmannus recte asseverat) spiritum quendam prophetico vicinum et proximum, qualem necessarium esse ostendimus sacris litteris interpretandis, immo qualis erat