De inspiratione sacrae scripturae
p. 271
necessarius, ut ecclesia latina editionem sacrorum librorum haberet, quam tuto in fide et moribus sequeretur.
L. 2, c. 16: Quaeritur, „an auctores sacri in libris canonicis spiritu interdum humano sine divina et supernaturali revelatione loquantur.“ C. 17: „Is autem error quam sit impius, illo primum argumento demonstro, quod Sacrarum Scripturarum magna ex parte labefactatur auctoritas, si haec opinio vera est.“ Dicunt quidem sufficere, si in maximis, i. e. in iis, quae ad salutem sunt necessaria, fuerint inspirati, ceterum in minimis, in quibus errare nihil noceat, potuisse eos suo ingenio relinqui. „Sic elabi conantur isti, sed frustra conantur tamen. Principio enim, ecquid, rogo, isti facturi sunt, si cum homine disserant, qui multa evangeliorum miracula commentitia esse, evangelistasque . . . confictis narrationibus abusos dicat aut illustrandi Christi gratia, aut fidelium in Christum affectus excitandi. Nempe hoc facere ut homines sine Dei Spiritu potuere. Deinde quam facile erit cuique res vel graves vel leves pro suo arbitrio ingenioque aestimare? Iam hic dicet tibi tres unius substantiae praedicari personas leviculum esse nec ad salutem nostram pertinere. . . . Porro ut reliquas Scripturae partes praetereamus, in sacris historiis distingui discernique non posset, quid ex Deo, quid ex homine sit, quid auctor ex revelatione divina, quid contra ex Spiritu humano et ingenio proferat. Quocirca fluctuaret passim et legentium et audientium fides, dum ignorarent, quonam Spiritu, hominis an Dei, unaqualibet chronicorum sanctorum particula fuisset scripta. . . . Si in subitis contionibus Spiritus Sanctus apostolorum linguas attemperabat, quid in scriptis, quae futura erant aeterna? Et si Novi Testamenti idonei administri apostoli et evangelistae facti sunt, illorum profecto sufficientia non ex illis, sed ex Deo est; illorum proinde error Dei est, non illorum. . . . At cum lex Moysis, quod est ministerium mortis, tam exacta diligentia scripta sit, ut iota unum aut unus apex ex ea praeterire non possit, multo certe magis evangelium Christi, quod est ministerium Spiritus ac vitae, scriptum erit tanta cura et Dei assistentis afflatu, ut non modo verbum, sed ne apex quidem nullus sit, qui non sit a Spiritu divino suppeditatus. . . . Quamobrem hos quidem ab hoc sermone removeamus, qui erronea sententia omnem Scripturae et vim minuunt et elevant auctoritatem. Ipsi vero fateamur singula quaeque, sive magna sive parva a sacris auctoribus Spiritu Sancto dictante esse edita.“
L. 2, c. 18: „Fateor non singulas Scripturae particulas, ut a sacris auctoribus scriberentur, propria et expressa revelatione indiguisse, sed singulas tamen scriptas ex peculiari Spiritus Sancti instinctu afflatuque, vere et iure contendo. Ille (Christus ait lo 14, 26) vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. Alias etiam oblita suggeret, alias etiam vestris auribus audita suggeret, quae alias natura sponteque sua in mentem venire poterant, ea quoque suggeret non supernaturalia modo, sed et naturalia suggeret, et quae alias humano modo scriberentur, omnia, inquit, quaecumque dixi vobis. . . . Nimirum animalia illa oculis undique plena (Ap. 4, 6), ad expressionem quattuor evangelistarum posita, per scriptores omnes sacros transferre merito et optimo iure possumus. Nihil ergo auctores sacri caecis
Notat Pallavicinus non esse silentio obvolvendum „hanc persuasionem duorum scriptorum, qui fuere Titelmannus et Canus, ab reliquis non fuisse receptam“ (Hist. Conc. Trid. l. 6, c. 17, n. 11).