De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 272

oculis scribebant, sed scribentium calamum Spiritus ipse attemperabat, ne scribendo laberentur. . . . Hoc vero Spiritus Sancti donum toto vitae decursu non habebant, sed tantisper, dum lingua eorum calamus erat scribae velociter scribentis. . . . Non asserimus per immediatam Spiritus Sancti revelationem, quae quidem proprie revelatio dicenda sit, quamlibet Scripturae Sacrae partem fuisse editam. Quin Lucas, quae ab apostolis accepit, ea scripto ipse mandavit, ut in evangelii sui prooemio testatur. . . . Sive ergo Matthaeus et Ioannes, sive Marcus et Lucas, quamvis illi visa, hi audita referent, non egebant quidem nova Spiritus Sancti revelatione, egebant tamen peculiari Spiritus Sancti directione. . . . Etenim quae sacri auctores scripsere, haec in duplici sunt differentia. Quaedam, quae supernaturali solum revelatione cognoscebant, et ea Basilius tradit a Spiritu Sancto esse; alia vero naturali cognitione tenebant, quae scilicet aut oculis viderant, aut manibus etiam attrectaverant. Atque haec quidem, ut paulo ante diximus, supernaturali lumine et expressa revelatione, ut scriberentur, non egebant, sed egebant tamen Spiritus Sancti praesentia et auxilio peculiari, ut, licet humana essent et naturae ratione cognita, divinitus tamen sine errore scriberentur.“ Haec ea sunt, quae iuxta quosdam sanctos Patres non a Deo, sed ab ipsis sacris auctoribus scripta sunt.

Quod Lucas in genealogia Christi post Arphaxad ponit Cainan, ut et Septuaginta, recte posuit eum, quem Moyses omisit. „Spiritus autem Dei occulta nobis ratione Moysis mentem manumque permovit, ut in ea patrum serie unam illam generationem praeteriret, quemadmodum divino consilio Matthaeus plures etiam in Christi genealogia praetermisit.“ Multi quidem viri, de quibus in Scriptura sermo est et quorum dicta referuntur, errare potuerunt, etiamsi sancti erant, non vero ipsi sacri auctores. „Solis quippe apostolis, prophetis et evangelistis hunc honorem referre catholica fide docente didicimus, ut nullum eorum vel memoria lapsum esse credamus, nullum nec in magnis nec in parvis errasse. . . . Scriptorum ergo sacrorum hoc privilegium est, ut nullus eorum in scribendo erret.“

Canus igitur perfectam inerrantiam Scripturae quam maxime effert. Ceterum singula, quae ad inspirationem concurrunt, non distincte explicat. Loquitur de Spiritu Sancto impellente, suggerente omnia usque ad ipsos apices, omnem errorem impediente, manum scriptoris sacri movente, scriptores ipsos ut calamum adhibente, etsi non semper revelante. Sed quia haec omnia rhetorice magis quam scholastice exponit, difficile est ex eius dictis theoriam inspirationis ad scientiae normam conficere.

278. Discipulus Cani est Dominicus Bañez, modo ratiocinandi et ratione dicendi a magistro valde diversus, caput et dux recentioris Scholae thomisticae. Scripsit hic inter alia „Scholastica Commentaria in primam partem angelici doctoris D. Thomae usque ad sexagesimam quartam quaestionem complectentia“ (Romae 1584). In q. 1, a. 8 legitur „Prologus super istum articulum“, in quo enumerantur loci theologici. „Deinceps ex praedictis locis numeratis quaedam nobis