De inspiratione sacrae scripturae
p. 273
deligenda sunt, de quibus in hoc loco opportune disputatio suscipitur. . . . Tota igitur nostra disputatio legitime nunc impendetur atque terminabitur circa tria loca theologica pro viribus explicanda, videlicet [primum] circa auctoritatem Sacrae Scripturae.“
„Dubitatur, quid sit Sacra Scriptura, utrum sit Spiritu Sanctō inspirante et verba dictante conscripta? . . . Pro decisione veritatis advertendum est, quod cum aliqua scriptura dicitur Deo inspirante conscripta, tripliciter potest intellegi. Primo modo, quia res ipsae de quibus scribendum est, occultae erant scriptori, et Deo revelante illi innotescunt. . . . Altero modo, quoniam res, quae scribitur, nota quidem erat scriptori, tamen quod animum ad scribendum appulerit, Deo specialiter movente atque inspirante factum est; ac proinde speciali quadam assistentia Spiritus Sancti detinetur scriptor, ne malitia aut oblivione in aliquo decipiatur. Tertio modo dicitur Scriptura revelata sive ex revelatione, quoniam ipse Deus non solum res occultas scribenti revelavit vel ad res sibi notas scribendas excitavit et. ne erraret, manu tenuit, sed etiam verba ipsa singula, quibus scriberet, suggessit et quasi dictavit. Sit ergo prima conclusio: Sacra Scriptura, de qua loquimur, ex divina revelatione habetur interdum primo, interdum secundo modo. Haec conclusio certa debet esse apud omnes Catholicos. Et probatur, quia partim plurima continet supra omnem naturalem rationem elevata, quale est mysterium Trinitatis et Incarnationis et alia plurima, partim vero quae vel experientia vel humana ratione constare poterunt. Sed in his omnibus scriptor ipse, quantumlibet diligens et attentus, nihilominus aliquando falli poterat aut oblivisci. Ergo in omnibus illis rebus partim revelatione, partim instigatione et assistentia adfuit Spiritus, ne aliqua via scriptor a veritate deviaret.“
„Secunda conclusio: Spiritus Sanctus non solum res in Scriptura contentas inspiravit, sed etiam singula verba, quibus scriberentur, dictavit atque suggessit... Nam si relinqueretur in arbitrio scriptoris sacri, quibus verbis intellecta proferret aut scriberet, posset errare in legitima explicatione eorum, quae sibi revelata sunt, ergo in sacris litteris posset reperiri aliqua falsitas.“ Allegat testimonium Ambrosii dicentis evangelistas sine conatu scripsisse (supra n. 74). „Item D. Gregorius in prooemio Moralium c. 1 inquit: Ipse igitur Deus haec scripsit, quia haec scribenda dictavit. Dictare autem verba ipsa determinare significat. Et confirmatur ex Ps 44: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Quae comparatio in hoc videtur consistere, quod, sicut calamus ab ipso scribente determinatur, ut hos characteres exprimat, ita et prophetae imaginatio determinata verba recipit, ut verbo aut scripto proferat. Et tandem quorsum sacrarum litterarum interpretes tam attente singula verba Scripturae Sacrae expenderent, nisi eadem ab Spiritu Dei dictata fuisse intellegerent? Probatur praeterea, quoniam Spiritus Sanctus dicitur locutus per prophetas, loqui autem per prophetas non solum est revelare illis veritatem, sed eorum linguam et calamum movere, ut sic loquantur, quatenus convenienter revelata proferant. . . . Confirmatur ex illo, quod Christus dixit Mt 20: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Praecesserat autem: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Ergo sacris scriptoribus datum est, quomodo et quid scriberent. Item Ir 36 est elegans huius rei testimonium“, ubi Baruch de Ieremia ait: „Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et scri-