De inspiratione sacrae scripturae
p. 274
bebam in volumine atramento.“ Unde fit hoc argumentum: „Qui loquitur legens in libro, non componit verba, quae loquitur, sed ea, quae iam determinata invenit; cum ergo propheta loqueretur quasi legens in libro, iam ab Spiritu Sancto in eius phantasia scripta erant verba, quae loquebatur.“
„Tertia conclusio: Si quis tamen asserat, quod verborum compositio relinquitur saepe scientiae et diligentiae scriptoris sacri, ita tamen, quod Spiritus Sancti assistentiam necessariam affirmet, ut scriptor ipse non erret in verbis aut verborum compositione, nihil dicit fidei contrarium, ut gravem censuram mereatur ista assertio, quamvis mihi non videatur vera aut omnino tuta propter argumenta facta in confirmationem praecedentis conclusionis. Probatur ista conclusio, quia, dum scriptor sacer scribit ves, quas ipse vidit, sufficit, ut illa Scriptura dicatur sacra, quod instinctu Spiritus Sancti ad scribendum res illas animum appulerit, et quod eiusdem Spiritus assistentia manu teneatur, ne memoria excidant, quae narrare iubetur; ergo idem concursus Spiritus Sancti sufficiet ad verborum compositionem, quam ipse sacer scriptor propriis viribus adinvenire et facere potest... Nihilominus tutius dicitur et absque calumnia, quod, quemadmodum Spiritus Sanctus animum scriptoris ad scribendum applicat, etiam verba et compositionem tradat. Et probatur, quoniam, nisi ita dicimus, vix poterimus differentiam assignare inter Sacram Scripturam et definitiones conciliorum. . . . Nam utrobique assistit Spiritus Sanctus, ne sit error. At si utrobique verba et eorum compositio relinquitur humanae industriae, sequitur nullam esse differentiam, quoniam etiam conciliorum definitiones ex manutenentia Spiritus Sancti infallibilem veritatem continent.“
„Cum Deus omnia suaviter disponat, ita uniuscuiusque scriptoris sacri mentem illuminabat eidemque verba dictabat, quae maxime illorum statum et condicionem decebant, quemadmodum et musicus spiritu oris sui aliter tibia, aliter tuba et aliis instrumentis personat. Sic etiam multifarie multisque modis loqutus est olim Deus in prophetis, et Is 11 dicitur Deus in manibus prophetarum assimilatus, quia unusquisque propheta talibus utebatur similitudinibus, quales sibi in promptu erant et quasi in manu iuxta condicionem propriam.“ Quod sacri scriptores eandem rem non semper iisdem verbis referunt et dicta Scripturae liberiore modo citant, non creat difficultatem, „quoniam cum eodem Spiritu loquerentur evangelistae et prophetae, ad gravitatem loquentis Dei pertinebat, ut non iisdem omnino verbis rem eandem semper repeteret. Immo ex hoc ipso colligitur, quod sacri scriptores non Spiritu proprio loquebantur, quoniam non ausi fuissent verbum ullum permutare“. Omnia igitur scribebant sub superiore lumine, unde est „probabilius, ut etiam ea ipsa, quae sacri scriptores viderant et contrectaverant, superiore lumine iterum a Spiritu Sancto illuminati intellexerint et ab ipso verba, quibus scriberent, acceperint“.
279. Ad quaestionem, num nos habeamus adhuc Sacram Scripturam, Bañez imprimis breviter exponit, cur, quando, quomodo Deus hominibus libros sacros tradiderit, agit de variis versionibus graecis et latinis, maxime de Vulgata latina. Dein statuit has conclusiones: 1. „Libri canonici, quos apostoli et sacri scriptores propriis manibus exaraverunt, non habentur in ecclesia Dei.“ 2. „Non fuit necessarium, ut huiusmodi libri materiales (ut ita dicam) in
Potius Os. 12, 10.