De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 14

„magnam synagogam“ virorum, quibus rerum religiosarum et politicarum cura incumberet. Ab hoc collegio novam factam esse canonis redactionem. Similia referunt de „collegio hasmonaeo“ (ab anno 165 a. Chr.) et de „magno synedrio“ (ab anno 107 a. Chr.) . Etsi vero conceditur in his Iudaeorum traditionibus multa inveniri, quae fundamento historico non nitantur : id tamen ex iis ut certum colligi videtur, aliquam librorum sacrorum collectionem multo ante Christum exstitisse.

Cum Iudaeorum traditiones servatae nobis sint in libris talmudicis, quaeritur, quo sensu secundum Talmudistas certi libri a Iudaeis habeantur sacri et ut sacri ab aliis profanis distinguantur. Respondent: Quia prodierunt „a Spiritu Sancto“. Ideo „inquinant manus“, i. e. tam ancti sunt, ut, qui eos tetigerit, manus lavare debeat, antequam ad profana opera redeat; nequo ullo modo permiscendi sunt cum aliis rebus non sacris. Si incendium oriatur die sabbati, alias quidem res auferre non licet, sacri autem libri omnino ex igne eripiendi et in alium locum transferendi sunt. Immo singula verba Scripturae divinam quandam vim in se continent, ut rite pronuntiata ad mala ab hominibus avertenda valeant .

Alia proprietas Scripturae, quae ex eius divina origine fluit, haec est, quod Scriptura principium et regula omnis doctrinae est, et omnis doctrina ex ea emanare et cum ea conformari debet. Tota inquisitio et disputatio doctorum hunc unum finem habet, ut verus sensus Scripturae eruatur. Si quis autem falsam doctrinam ex Scriptura stabilire conatur, flagellis corripiendus est.

Tertia perfectio Scripturae est abundantia infinita sensus. Nam „si omnia maria essent atramentum et omnes calami instrumenta scriptoria, et caelum et terra volumina, et omnes homines scribae, non tamen sufficerent ad describendam legem“; et quaecumque de lege scripta sunt, eam non magis exhauriunt, quam homo mare exhaurit intingendo penicillum. Unde expositio legis ad finem pervenire numquam potest. Tota autem lex ita a Deo scripta est, ut nulla vox, nulla littera, nullus accentus a Deo non venerit vel speciali significatione careat . Ex quo litterarum cultu postea orta est scientia cabbalistica.

His non obstantibus admiserunt Talmudistae varios inspirationis gradus. Tres enim secundum eos partes Scripturae distinguendae

Cf. quae hac de re collegit J. de Voisin in observationibus ad „Pugionem fidei“, in prooemium § 6, ed. Lipsiae 1587, 6 sqq. Praeterea J. Fürst, Der Kanon des Alten Testamentes nach den Überlieferungen in Talmud und Midrasch, Leipzig 1868, 21 sqq 50 sqq 78 sqq 146 sqq. Cornely, Introd. I 147 sqq. De Talmudistis videtur prius loquendum, quia magis pure iudaicam traditionem servaverunt quam Hellenistae, de quibus postea dicemus. Nam hi, etsi tempore praecedunt multos Talmudistas, admiscuerunt philosophiam graecam doctrinis iudaicis.

Ubaldi, Introductio in Sacram Scripturam II, Romae 1878, 145 sqq.

Cf. de Voisin l. c. 709 sq.

Fürst l. c. 83 138 sqq 148 sq. F. Weber, Jüdische Theologie auf Grund des Talmud und verwandter Schriften , Leipzig 1897, 80 sqq.