De inspiratione sacrae scripturae
p. 275
ecclesiae Christi deposito permanerent.“ 3. „Etiamsi huiusmodi libri in ecclesiae deposito permansissent, nihil amplius commoditatis nobis afferrent, quam ipsarum sacrarum literarum editiones et translationes, usu doctorum ecclesiae et ipsiusmet ecclesiae auctoritate comprobatae, conferunt.“ 4. „Absolute et simpliciter loquendo asserendum nobis necessario est Sacram Scripturam esse in ecclesia Dei.“ 5. „Sacra Scriptura praecipue est in corde ecclesiae, secundario vero in libris et editionibus.“ Sensus est: Doctrina revelata est in traditione, et vi huius traditionis ecclesia diiudicat, qui libri sint canonici.
Dein quaerit de Vulgata, quo sensu iuxta Tridentinum habenda sit authentica. Ait duas esse de hac re inter Catholicos sententias. Asseclae prioris sententiae haec docent: „Imprimis aiunt editionem latinam vulgatam nullo in loco prorsus interpretis ignorantia aut vitio esse depravatam, sed omnino per omnia, etiam minima, recte fuisse interpretatam. Dicunt secundo editionis vulgatae nomine eam intellegendam esse nostris temporibus, quae a tempore D. Hieronymi apud sanctos Patres latinos fuerit in usu. Ex quo infertur, quod latinae editionis vulgatae in plurimis locis varia potest esse lectio iuxta varietatem lectionis sanctorum Patrum. Dicunt tertio libros ipsos, in quibus editio vulgata continetur, in quibusdam locis librariorum vitio vel quorundam malitia corruptos esse. Quem tamen errorem nullatenus in interpretem refundere licet.“
„Nihilominus est altera sententia, etiam piorum et catholicorum theologorum, quae quidem in secundo et tertio dicto praedictae sententiae facile convenit. Differt tamen quantum ad primum dictum. Asserit enim haec sententia, quod interpres latinae editionis vulgatae in quibusdam, quae neque ad fidem aut mores pertinebant, hallucinatus est. Atque ita intellegunt sacrae synodi decretum de vulgata editione, quae nimirum pro authentica habenda sit in rebus ad fidem et mores pertinentibus.“ Allatis multis argumentis sic concludit: „Ad hunc ergo modum editionis vulgatae auctoritatem pius (ita!) et tutius se defendere arbitrantur, qui leviculos quosdam errores in ea deprehensos ingenue fatentur, corrigibiles tamen apostolicae sedis auctoritate. . . . Si quaeris, quaenam istarum opinionum mihi probabilior videatur, sit sexta conclusio: In re tam gravi exspectanda est ecclesiae catholicae censura. Unde neque audeo neque debeo ecclesiae iudicium mea sententia praevenire. Scio quidem, si ab ecclesia interrogarer, quid viva voce responderem, interim tamen pio iustoque silentio me contineo.“
Bañez in 1, ed. Rom. 1574, 61 sq. Videntur fuisse alii theologi, qui audacter dicerent, Vulgatam esse versionem inspiratam. Ita censuit Petrus Sutor in opere „De translatione Bibliae“ c. 10, teste Mariana („Pro editione Vulgata“ c. 22). Idem refert Basilius Poncius O. S. Aug.: „luxta Patrum sanctae Tridentinae Synodi decisionem imprimis non constat latinum interpretem, quisquis ille fuerit, afflatum fuisse spiritu prophetico, ut nonnulli nimium scrupulosi contendunt“ („Quaestiones expositae“ q. 3, c. 1). Nihilominus ipse Poncius non multum abfuisse videtur ab hac sententia. Ait enim: „Meo iudicio affirmari debet iuxta Tridentinum decretum non solum omnia, quae continentur in Vulgata, vera ipsa esse, sed vere et germane Scripturae originali conformia fideliterque, quod ad sententiam attinet, ab interprete reddita, ita ut nec in levissima aliqua re lapsus fuerit vel ignorantia vel incuria; sed omnia, quantumvis minima, recte conversa“ (ib. c. 2). Talis autem versio tot librorum, non raro valde difficilium, sine speciali et plane singulari Dei adiutorio fieri non potuisse videtur; quod, cum statuendum non sit, nisi probetur, Poncii sententia communiter a theologis reicitur (cf. Cornely, Introd. I 468 sqq.).