De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 276

280. Bañezii de inspiratione doctrina communiter recepta est in Schola thomistica, quae in hac parte ab aliis theologis eo maxime differt, quod docet inspirationem verbalem, et quod naturam inspirationis explicat secundum systema praedeterminationis physicae. Ita e. g. alius notissimus theologus huius Scholae, qui 150 annis post Bañez mortuus est, Billuart, de hac re ita scribit:

„Suppono omnes Scripturae sententias esse a Spiritu Sancto inspiratas et dictatas. . . . Quaestio est igitur, an non solum sententiae, sed phrases, stilus, singula verba sint a Deo inspirata et dictata. Dico: Probabilius videtur ad rationem Scripturae Sacrae requiri, quod non solum sensus et sententiae, sed etiam singula verba sint a Spiritu Sancto dictata. Est communior, quam fecit suam Academia Lovaniensis in sua censura contra Lessium.“ Argumentatur eadem fere ratione qua Bañez. In solutione vero obiectionum quaedam maioris elucidationis gratia addit, ex quibus haec sunt notatu digna: „Spiritus Sanctus se accommodavit genio, stilo et affectionibus cuiusque scriptoris sacri sicque concurrit dictando singula, ac ipse scriptor de suo scripsisset. Est quidem calamus Spiritus Sancti, sed calamus vivus et liber, quem ideo secundum eius modum movet Spiritus. Hoc itaque posito Spiritus Sanctus movit auctores secundi Machabaeorum et Ecclesiastici, ut peterent veniam, non de falsitate, sed de stilo minus polito, ut forte nonnullis videbatur, idque prae modestia et secundum loquendi modum scriptoribus familiarem. Quantum ad laborem in scribendo, ad eum movit Spiritus Sanctus. Aliunde potuit scriptor ignorare se a Spiritu Sancto moveri.“

De Vulgata docet hanc solam esse Scripturam authenticam, non vero textum hebraicum vel graecum. Ad obiectionem: „Si sola Vulgata latina sit authentica, sequitur, quod ecclesiae orientales. . . . Scripturam veram et verum Dei verbum non habeant“, respondet „eas posse facile habere corrigendo suas versiones secundum Vulgatam“. Ad quaestionem, num Vulgata etiam in rebus ad fidem et mores nihil pertinentibus sit authentica, respondet eodem modo atque Bañez esse duas sententias, de quibus nolit facere iudicium; attamen „paucis videntur differre ambae sententiae“ .

281. Nostra quoque aetate Thomistae defendunt inspirationem verbalem, eamque multi non ut probabiliorem, sicut communiter Thomistae usque ad saec. XIX, sed ut certam. Recentissimus scriptor Zanecchia edidit opus, quod inscripsit: „Divina inspiratio Sacrarum Scripturarum ad mentem S. Thomae Aquinatis“ (Romae sine anno).

Definitur ab ipso inspiratio: „Est influxus physicus et supernaturalis elevans et movens facultates hominis, ut scripto consignentur ecclesiae propter bonum et utilitatem eius ea, quae Deus vult et modo, quo vult“ (p. 105). Unde „oportet, quod integra Sacra Scriptura tribuatur principaliter Deo et instrumentaliter vel secundario hagiographo, quia tota est producta a Deo ut a causa efficiente et ex se operante, et tota est producta ab hagiographo ut a causa efficiente instrumentali ac operante physica et actuosa virtute divina

Billuart, De regulis fidei, dissert. 1.