De inspiratione sacrae scripturae
p. 277
sibi impressa“ (p. 108). Si iam considerantur singulae facultates, quae elevantur, „cognitio inspirativa nen exigit necessario nec divinam repraesentationem rei cognoscendae nec divinam revelationem“ (p. 119), sed „de conceptu generico inspirationis est cognitio supernaturalis secundum iudicium effective acceptum“ (p. 120), i. e. quod formatur vi supernaturalis luminis. „Lumen inspirativum est impressio transiens; at elevat et constituit intellectum hominis in ordine supernaturali“ (p. 121). „Per lumen inspirativum Deus principaliter apprehendit et iudicat, quidquid ab homine inspirato apprehenditur ac iudicatur“ (p. 123). „Non est necesse, quod homo inspiratus cognoscat intellectum suum esse divino lumine illustratum“ (p. 125). Etiam memoria intellectiva et imaginatio per impressionem supernaturalis luminis elevantur (p. 126). Accedit elevatio voluntatis. „Haec elevatio habetur solummodo per physicum, supernaturalem ac immediatum Dei influxum“, qui explicatur secundum systema praedeterminationis physicae (p. 128 sqq). Homo inspiratus „non semper intellegit, quid Spiritus Sanctus exprimere intendit per verba ore vel scripto tradita“ (p. 133).
Quod attinet extensionem inspirationis, „adesse in Sacra Scriptura partes humano tantum spiritu conscriptas, haud rationaliter sustineri potest“ (p. 142). Unde reiciuntur omnes sententiae, quae inspirationem ad res omnes in Sacra Scriptura contentas extendi negant. Excluditur error omnis et possibilitas erroris „in autographa Scriptura“ (p. 147). Porro „opus Spiritus Sancti in inspiratione non se restrinxit ad formandos conceptus eosque communicandos hagiographis, sed se quoque protendit ad ipsam scriptionem, i. e. ad verba, ad expressiones, ad stilum, breviter ad omnia, quae ab hagiographis scripta fuerunt, et ad singulos modos, quibus ea scripto expresserunt“ (p. 175). „Absurda est igitur sententia, quae Deo attribuit solas res et sententias biblicas et hagiographis adscribit verba formasque expressivas conceptuum“ (p. 178). Qua in assertione Zanecchia ultra priores Thomistas procedit, qui inspirationem verbalem ut probabiliorem tantum sententiam propugnabant. Ceterum non concipit, sicut veteres quidam Thomistae, inspirationem verbalem „ad instar suppeditationis vel dictationis, qua Spiritus Sanctus de verbo ad verbum communicet hagiographo ea, quae litteris consignanda sunt“ (p. 195), sed „sicut in ordine naturali recta et adaequata expressio mentalis, vocalis vel scripturalis est effectus luminis naturalis intellectus, ita in ordine supernaturali recta et adaequata expressio scripturalis rerum et sententiarum fuit effectus luminis divini infusi“ (p. 187). „Si inspiratio intellegitur, sicut eam definivimus, quatenus nempe in ipsa elevantur divinitus naturales facultates hominis, ut virtute supernaturali ei impressa et virtutibus propriis elevatis concipiat, scribat et tradat ecclesiae ea, quae Deus vult, et modo, quo vult, tenuitas, labor, imperitia scriptoris, sive in patrio sive in alieno sermone, necessario apparebunt in suo opere“ (p. 195). Quod defectus litterarios attinet, qui inde oriuntur, „Deus voluit illos per accidens, quatenus libera voluntate elegit in suum scriptorem hominem parum litteris peritum; cuius electionis causa rationalis in Deo, qui omnia sapienter operatur, certissime fuit. Aliunde scimus, quod ab ipso non semper optima media vel instrumenta eliguntur ad suos fines obtinendos, sed quandoque infirma mundi eligit, ut confundat fortia“ (p. 193). Unde Vulgata et aliae „versiones non sunt Scriptura illo excellentiae gradu, quo est Scriptura autographa“ (p. 201). Immo si verum est, quod Zanecchia totiens inculcat, Scripturam non esse vere