De inspiratione sacrae scripturae
p. 278
divinam Scripturam, si sensus tantum, non etiam verba et modus loquendi sint divinae originis, dicendum videtur Vulgatam non esse sensu proprio Scripturam divinam, quod tamen concedere non vult. Conclusio eius finalis est: „Luculenter consequitur divinam inspirationem sese protendisse ad omnia ac singula ab hagiographis consignata in suis autographis, necnon ad structuras grammaticas et rhetoricas, ad stilum, ordinem etc., quibus ea scripta transmiserunt“ (p. 207). Ob originem divinam Scriptura non solum pollet sensu litterali et mystico, sed etiam multiplici sensu litterali (p. 216 sqq).
Haec rigida inspirationis doctrina communis fuit in Schola neothomistica , sed extra eam plurimos adversarios habuit. Ceterum infra (n. 454 sqq) magis explicabitur, quomodo recens Thomistarum explicatio a vetere explicatione differat.
ART. III.
DE DISPUTATIONE LOVANIENSIUM CUM LESSIO.
282. Inter eos, qui severiori theoriae Scholae thomisticae se opposuerunt, erant plurimi theologi Societatis Iesu, non tamen omnes, quia pauci ex iis rigidae sententiae omnino adhaeserunt. Exemplo sit Gregorius de Valentia, qui haec scribit:
„Constat inter omnes Scripturam divinam esse doctrinam, quam Spiritu Sancto inspirante atque dictante auctores sacri litteris mandaverunt. . . . Ceterum cum doctrinam hanc Spiritu Sancto dictante esse a sacris auctoribus exceptam litterisque mandatam dicimus, non utcumque significare volumus Spiritu Sancto dirigente sacros auctores eam infallibiliter scripsisse. . . . Auctores igitur canonicos scribere Spiritu Sancto dictante ob eam rem proprie dicimus, quoniam in doctrina scripto tradenda sic illorum opera Spiritus Sanctus utitur, ut in eo quidem negotio non tam illi agant quam agantur a Spiritu Sancto, plane instar calami, cum usurpatur a scriptore. . . . Porro sacrum scriptorem agi potius a Spiritu Sancto quam agere asserimus, primo propter facilitatem, qua is, Spiritu Sancto docente ac dirigente, cognoscit ac scribit omnia, etiam minutissima verissime. . . . Hanc autem auctoris sacri facilitatem in cognoscendo atque scribendo certissime velocitas illa significat,
Quidam Vincentium Contenson inter asseclas doctrinae laxioris de inspiratione nominant. Audiantur pauca eius verba. Loquens de Vulgatae authentia ait: „Ex quo fit omnes apices, syllabas et particulas sacrosancti librorum canonicorum voluminis Spiritu Sancto afflante scriptas esse. . . . Daretur plane haereticis omnia sugillandi ansa . . . si semel concedatur Spiritum Sanctum adstitisse scriptioni rerum praecipuarum, non levium et nihil ad salutem pertinentium. . . . Nota ad veritatem sacrorum librorum non esse opus scriptores omnia ex immediata revelatione accepisse. Nam a Petro Marcum, ab aliis apostolis Beataque Virgine Lucam audivisse constat. Sed id, quod contendimus, est, omnes omnino Scripturarum phrases et versus speciali Dei instinctu, afflatu, assistentia, directione et manutenentia fuisse exaratos, ita ut omnium librorum Spiritus auctor sit. . . . In omnibus igitur habuerunt non revelationem sed assistentiam et auxilium, ne laberentur.“ Addit hoc auxilium praestari per praedeterminationem physicam (Theologia-mentis et cordis l. 5, dissert. praeamb. c. 1, Ed. Lugdun. 1675, 13 17).