De inspiratione sacrae scripturae
p. 279
quam David (Ps 44 et 147) divino tribuit eloquio.“ Item Baruch apud Ir 36, „quo loco significat perinde fuisse facile Ieremiae, Spiritu Sancto suggerente, illa omnia pronuntiare, atque est omnino aliquam Scripturam simpliciter legere. Deinde ob eam causam quoque scriptorem agi potius a Spiritu Sancto asserimus, quia, etsi sponte quidem scribat, at scribit tamen omnino necessario, ita ut, Spiritu Sancto sic efficaciter volente, minime in ipsius arbitrio sit positum aut non scribere aut alio modo, alio tempore, aliis verbis scribere. . . . Atque hoc ipsum proprie est auctorem sacrum esse quasi Spiritus Sancti calamum, in cuius videlicet potestate non est, ut eo scriptor utatur vel alio modo utatur“. Hinc consequens est omnia in Scriptura esse inspirata et infallibilia. Vulgata quoque est „per omnia in sensu quidem concors illi Scripturae, quae primo ab auctoribus sacris Spiritu Sancto est excepta“. Sensus vero Scripturae non solum est litteralis et mysticus, sed etiam multipliciter litteralis .
283. Hunc igitur severum inspirationis conceptum plurimi Societatis Iesu theologi non fecerunt suum. Qua de re orta est acris disputatio inter Lessium et theologos Academiae Lovaniensis. Coepit Lessius a. 1586 Lovanii theologiam docere. Sequenti iam anno Academia Lovaniensis theses quasdam Lessii in crisim revocavit, inter quas tres de Sacra Scriptura:
a) „Ut aliquid sit Scriptura Sacra, non est necessarium singula eius verba inspirata esse a Spiritu Sancto.“ b) „Non est necessarium, ut singulae veritates et sententiae sint immediate a Spiritu Sancto ipsi scriptori inspiratae.“ c) „Liber aliquis (qualis forte est 2 Machabaeorum) humana industria sine assistentia Spiritus Sancti scriptus, si Spiritus Sanctus postea testetur ibi nihil esse falsum, efficitur Scriptura Sacra“ Has theses Lovanienses censura affecerunt ut „periculosas et accedentes ad haeresim Anomoeorum“.
Respondit Lessius theses esse quidem suas, sed mutilas suisque locis avulsas, ut verus sensus difficulter cognosci posset. Quare scripsit „Responsionem ad censuram assertionum de Scriptura“, in qua ait:
„In istis propositionibus non potest esse difficultas, si explicentur, sicut alias a nobis sunt explicatae. Nam quod attinet ad duas priores, non negamus auctores hagiographos ex peculiari inspiratione Spiritus Sancti et directione ac assistentia scripsisse; sed hoc tamen dicimus non fuisse necesse, ut ad singulas sententias et ad singula verba scribenda habuerint novam et positivam inspirationem ex parte ipsius, i. e. novam illuminationem, qua novo modo cognoscerent veritates, quas scribebant, et viderent verba, quibus Spiritus Sanctus volebat eos uti; sed suffecisse, ut Spiritus Sanctus peculiari modo illos excitaret ac impelleret ad scribendum ea, quae vel audierant vel viderant vel alio modo cognoverant, et simul iis ad singulas sententias ac verba assisteret et, ubi opus esset, dirigeret.
„Haec sententia visa est mihi probabilior quam contraria. Primo quoniam evangelistae et alii scriptores hagiographi ad ea scribenda, quae viderant vel ab infallibilibus testibus audiverant, non videntur equisse nora revelatione
Comment. theol. III, disp. 1, q. 1, punct. 7, q. 8.