De inspiratione sacrae scripturae
p. 280
illarum veritatum, sicut Paulus, qui non ab hominibus, sed per revelationem Iesu Christi brevissimo tempore didicit doctrinam evangelicam. Ioannes enim scripsit, quae vidit, ut patet 1 Io 1, similiter Matthaeus; Marcus autem, quae audivit a Petro... Lucas vero quae acceperat ab ipsis, qui viderant, ut testatur initio evangelii. Sic multa crediderim scripta ab ipsis historicis sacris, quae ipsi viderant vel audierant, absque nova revelatione. Secundo probatur afferendo rationem. Quia Spiritus Sanctus utitur instrumentis idoneis, prout ea invenit, et sicut in necessariis non deest, ita in sufficientibus non redundat. Atqui tales, qui iam aliquid certo cognoscunt et habent eloquendi facultatem, sunt idonei ad illa scribenda. Ergo si Spiritus Sanctus velit his ut instrumentis et amanuensibus uti, non est necesse, ut de novo revelet res istas, sed satis est, ut eligat illos in suos amanuenses et excitet peculiari instinctu ad scribenda ea, quae iam antea cognoverant, ac simul illis specialissimo modo assistat in omnibus verbis et sententiis, ut ne minimum quidem errorem committere possint.
„Quod ut melius explicetur, sciendum est duobus modis posse aliquid scribi et inspiratione Spiritus Sancti. Primo, ut Spiritus Sanctus nova inspiratione supernaturali ostendat singulas res scribendas et singula verba; et sic scripserunt prophetae suas prophetias. ut patet Ieremiae 36, qui tanta facilitate prophetias dictabat, ut eas legere videretur. Secundo, ut Spiritus Sanctus peculiari instinctu excitet et impellat eum, quem delegit ad scribendum ea, quae antea vidit, audivit vel alio modo cognovit, et simul assistat in singulis verbis ac sententiis. Et hoc modo probabiliter teneo scripsisse multa evangelistas et historicos hagiographos, ita ut non fuerit opus illis nova et positiva inspiratione et illuminatione circa singula. Et co magis inducor in hanc sententiam, quod haeretici huius temporis ex contrario fundamento, i. e. quia putant singula verba Spiritus Sancti positiva et nova inspiratione dictata, conantur probare libros Machabaeorum non esse Scripturam canonicam... Si ita esset, non diceret Lucas se scribere ea, quae accepit ab apostolis, qui viderant, sed quae acceperat a Spiritu Sancto, qui singula de novo dictaverat... Sed satis est in historicis sacris, ut Deus peculiari instinctu impellat eos ad scribendum ea, quae antea noverant, ac simul infallibiliter illis ad omnia assistat. Per hoc enim non tollitur labor revocandi in memoriam audita, visa et lecta ac digerendi omnia in ordinem et aptis verbis, prout indicaverit esse convenientius, explicandi. Unde etiam fit, ut scriptores eloquentiores eloquentius, minus facundi minus ornate scripserint...“
284. Tertia propositio, semota parenthesi, videtur mihi esse omnino certa, nisi quaestio sit de nomine. Ponamus enim aliquam piam historiam ab aliquo pio viro, qui eam optime norit, ex instinctu Spiritus Sancti scriptam, qui absque illa singulari assistentia verum scripturus sit et nullum omnino commissurus errorem; si Spiritus Sanctus per aliquem prophetam vel aliter testetur omnia, quae ibi scripta sunt, vera ac salutaria esse, non video, cur talis liber non sit habiturus auctoritatem Scripturae Sacrae, cum eandem habeat rationem credendi quam alia quaevis prophetia, nempe auctoritatem divinam... Atqui duobus modis potest aliquid asseri et confirmari. Primo expresse, ut cum verbatim omnia repetuntur, quae ab alio dicta erant, sicut si rex omnia repeteret et assereret, quae ipsius secretarius scripserat. Secundo implicite et per compendium, ut cum dicitur omnia illa esse verissima; qui duo modi in moralibus et in ordine ad fidem et auctoritatem tribuendam idem valent...“