De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 281

Explicat dein, quomodo definitiones summorum pontificum et conciliorum non sint Scriptura Sacra, cum ipsae potius Scriptura Sacra et Traditione nitantur, ex iis deriventur et auctoritatem hauriant. Unde si epistula Leonis ad Flavianum temporibus apostolorum scripta et Spiritus Sancti testimonio comprobata fuisset, esset Sacra Scriptura, quia immediate per revelationem Spiritus Sancti auctoritatem nacta esset. „Et hoc dico, non quod asseram hunc modum in aliqua Scripturae parte servatum; immo puto de facto hunc modum in Scripturis non inveniri, sed tantum loquor de possibili. Unde et propositio est condicionalis. Si enim Deus voluisset, potuisset hunc modum in aliqua Scripturae parte servare, quia non implicat contradictionem, ac illa esset tam infallibilis auctoritatis quam alia.“

„Ex his patet, quam longe distet haec sententia ab errore Anomoeorum ac Erasmi, qui volebant apostolos interdum ut homines locutos, i. e. aliquando humano more errasse ac lapsos memoria esse. Ita enim respondebant Anomoei, cum illis aliquid ex apostolo vel Scripturis obiceretur: „Apostolus ibi ut homo locutus est et: „Cur nobis obicis Vetus Testamentum?“ — Nos enim dicimus omnes Scripturae partes esse infallibilis veritatis et esse a Spiritu Sancto vel nova revelatione inspirante vel peculiari instinctu excitante et assistente ad singula verba et sententias, et nec minimum quidem in iis posse esse errorem, quia redundaret in Spiritum Sanctum, ut fuse ostendi alias, et totius Scripturae auctoritas corrueret; etiamsi non sit necessarium, ut Spiritus Sanctus novo modo singula inspiraverit positive hominem illuminando.“

285. Contra Lessii Apologiam scripserunt Lovanienses Antapologiam, cui Lessius opposuit Responsionem, in qua inter alia ait:

Etiam quando Deus sacris auctoribus non dabat novas revelationes, „dirigebat tamen illos in singulis, ne vel alia vel aliter scriberent, quam ipsi videbatur, sed hoc fiebat sine nova revelatione vel novo modo cognoscendi. Hinc patet quodam sensu auctorem libri secundi Machabaeorum potuisse dicere linguam suam esse calamum scribae velociter scribentis, nempe quia a Spiritu Sancto excitabatur et dirigebatur; quodam modo non potuisse, quia Spiritus Sanctus non omnia verba in mente eius praeveniendo formabat, sicut facit is, qui proprie dictat.... Non enim ratio Scripturae Sacrae intrinsece includit, ut omnia verba materialia sint a Spiritu Sancto dictata, sed hoc est veluti accidens quoddam et ornamentum eius. Alioquin si exemplaria hebraea et graeca interciderent, ecclesia careret Scriptura Sacra. Immo iam de facto ecclesia latina Scripturam non haberet; nam editio latina Scriptura non esset.... Si enim bene intueamur, ratio Scripturae in eo consistit, quod

Error Anomoeorum, de quo hic mentio fit, a S. Epiphanio ita describitur: „Nihil est, quo non illorum pertingat audacia. Prophetarum apostolorumque nomina contumellis incessunt. Cumque urgeri rationum vi ac male haberi coeperint, effugiunt subinde ac prosiliunt et „ista, inquiunt, apostolus tamquam homo dixit.“ Alias „Quid tu mihi Vetus, aiunt, Testamentum obicis?“ Quod quidem minime mirum est, si dictum illud Salvatoris consideretur (Mt 10, 25): Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos illius? Si Dominum ipsum ac verum eius decus et gloriam abnegare non dubitant, quanto magis prophetas illius et apostolos negabunt“ (Haer. 76, confut. 36, VI; M 42, 638).

Apud Schneemann, Controv. de div. gratiae liberique arbitrii concordia initia et progressus, Friburgi 1881, 467 sq.