De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 282

sententia sit Dei verbum, in quacumque tandem lingua exprimatur, quodque immediatum ordinem habeat ad infallibilem primae veritatis auctoritatem. . . . Quod ad tertiam propositionem attinet . . . coniecturam illam, qua dicitur: forte librum Machabaeorum humana industria scriptum esse , ex mea sententia non dixi, sed eorum, quos antea rettuleram, non tamen probaveram, qui putant auctorem illum gentilem fuisse, et eos libros ab apostolis et ecclesia auctoritatem accepisse. Quam sententiam satis indicat Sixtus Senensis l. 8. Biblioth. sacr. haer. 12, resp. ad 7 , ubi sic ait: ,De sententia Hebraeorum circa hos libros, quaecumque ea sit, nihil refert, cum ecclesia catholica eos in canone recipiat; nec quidquam eorum fidei derogatur, si ab auctore profano scripti sint, cum libri fides non ab auctore, sed ab ecclesiae auctoritate pendeat; et quod illa acceperit, verum et indubitatum esse oportet, a quocumque dictum sit auctore, quem ego neque sacrum neque profanum ausim affirmare . Haec ille. Hanc tamen sententiam non probavimus, sed diximus auctorem illum fuisse virum fidelem, qualem decet esse auctorem hagiographum. . . . Quod autem ad hanc propositionem condicionalem attinet: Si aliquis liber humana industria etc., sentio semperque sensi nullum talem librum exstare, qui sine assistentia Spiritus Sancti eiusque excitatione et directione scriptus sit.

286. Ad censuram Lovaniensium accessit Academia Duacensis, eam reiecerunt Academiae Moguntina, Trevirensis, Ingolstadiensis; Facultas Sorbonica noluit iudicium dare. Romam quoque res delata, sed sine sententia iudiciali dimissa est. In Concilio Vaticano, quando praeparabatur caput, quo statuitur ad rationem libri inspirati non sufficere subsequentem approbationem ecclesiae, episcopus Gasser in relatione sua dixit:

„Ad inanes timores abigendos, quasi doctrina hac nostra damnetur illa sententia Lessii et Lovaniensium [collegarum Lessii], pauca mihi hac de re dicenda sunt. Doctrina, quae primo in nostro capite notatur, nullatenus debet confundi cum doctrina Lessii et Lovaniensium, cum doctrina ipsa, utut sit erronea, tamen non sit eadem, quam nos in schemate nostro proscribimus. Lessius enim inductus fuit ad hanc sibi efformandam, de qua quaestio est, ideam de libro inspirato per illam agendi rationem Protestantium, qui inspirationem extenderunt non solummodo ad singulas sententias, sed etiam ad singulas voces, et proinde librum e. g. secundum Machabaeorum ideo reiecerunt, quia auctor huius libri dicit se compendium quoddam perfecisse ex libro historico maiore Iasonis, et ex ipsis verbis auctoris apparet, quod utique humana industria adhibita hoc confecerit. Iam Lessius opposuit, forsitan fieri posse (dico fieri posse, quia solummodo de possibilitate agitur), quod liber humana industria exaretur; sed semper haec duo adiunxit, scilicet quod auctor instinctu divino incitatus accesserit ad opus hoc conficiendum, et secundo quod a Deo, ad finem saltem opere perfecto, pronuntietur in libro isto nil erronei contineri. Ergo non de approbatione ecclesiae egit Lessius, sed de approbatione seu revelatione ipsius Dei. . . . Ergo sententia, quae hic damnatur, nullo modo debet confundi cum sententia Lesii et Lovaniensium.

Ed. Lugdunensis 1575, 347 sq. 350.

Ib. 387 sq.

Conc. Coll. Lacensis VII 140 sq.