De inspiratione sacrae scripturae
p. 283
287. Iam quod attinet tres illas Lessii theses, duae primae communissime sunt receptae, quatenus plurimi theologi cum Lessio docuerunt ad inspirationem non requiri neque novam singularum rerum revelationem neque omnium verborum suggestionem. Quod vero tertiam thesim attinet, haec, utpote mediocris utilitatis, simpliciter dimitti potest, cum non statuat, quid factum sit, sed quid absolute fieri possit. Num vero Lessius in illis thesibus usus sit verbis minus aptis, non multum ad rem nostram refert . Id unum hic notasse sufficit, disputationem illam inter Lessium et professores Lovanienses ansam dedisse ad inquirendum subtilius in inspirationis naturam et rationem.
Assertio Lovaniensium et Duacensium haec erat: singulis sacris auctoribus omnes res scribendas omniaque verba a Spiritu Sancto suggesta esse, ita ut scriptores humani nihil aliud fuerint quam calami, calami quidem vivi, quibus tamen de verbo ad verbum omnia a Spiritu Sancto dictata essent, seu, ut brevissime ait Estius, unus ex Lessii adversariis: „Recte et verissime statuitur omnem Scripturam Sacram et canonicam Spiritu Sancto dictante esse conscriptam, ita nimirum, ut non solum sententiae, sed et verba singula et verborum ordo ac tota dispositio sit a Deo tamquam per semetipsum loquente aut scribente.“
Inter asseclas igitur harum duarum sententiarum orta est multumque et diu agitata controversia, quae ne nostra quidem aetate plane finita censeri potest.
ART. IV.
SENTENTIA COMMUNIOR POST CONCILIUM TRIDENTINUM.
288. Quia fieri non potest, ut omnes doctores, qui post Concilium Tridentinum de inspiratione scripserunt, singillatim suas sententias exponentes audiamus, sufficiat quosdam audire, qui in variis theologiae provinciis eminentes fuerunt.
Sit igitur primus ille, qui in theologia polemica sine dubio inter maximos recensetur, Cardinalis Bellarminus. Hic quid de inspiratione sentiat, efficitur ex eius iudicio de tribus Lessii propositionibus (supra n. 293). Ait enim: „Propositiones tres de Scriptura, ut nude proponuntur, non admodum recte sonant et calumniis expositae sunt. Tamen priores duas recte exponit Pater Leonardus. Pro tertia scripsit nuper apologiam, et quamvis mihi non plene satisfecerit, tamen, ut ab eo modificatur et temperatur, tolerabilis videtur.“
Vide, si placet, hac de re Kleutgen apud Schneemann, Controv. de gratia 473 sqq.
In 2 Tim 3, 16.
Apud Schneemann, Controv. de gratia 477 sqq.