De inspiratione sacrae scripturae
p. 284
Bellarminus ipse integrum tractatum de inspiratione non edidit, sed mentem suam explicat, ubi vel libros canonicos vel conciliorum auctoritatem contra haereticos defendit.
Contra Schwenckfeldianos, qui reiectis libris sacris solo interno Spiritus Sancti testimonio doceri se gloriabantur, statuit: „propheticos et apostolicos libros... verum esse verbum Dei et certam ac stabilem regulam fidei“. Hoc probat testimoniis prophetarum, apostolorum, ipsius Christi, miraculis, prophetiis etc. Inter alia ait: Scripturas Sacras „certissimas atque verissimas esse, nec humana inventa, sed oracula divina continere... Est incredibilis quaedam et plane divina conspiratio atque concordia tot virorum, qui diversis temporibus, locis, linguis, occasionibus sacra volumina conscripserunt, ut non tam ipsi scriptores diversi quam unius scriptoris diversi calami fuisse videantur“. Ergo Sacra Scriptura est „regula credendi certissima tutissimaque“. Haeresis est existimare „in ipsis B. Pauli epistulis aliisque sacris ac divinis libris non omnia scripta esse dictante Spiritu Sancto, sed aliqua interdum sola prudentia et humana ratione duce“.
Obicientibus librum 2 Machabaeorum non esse inspiratum, cum auctor veniam erratorum petat, respondet: „Deum quidem esse auctorem omnium divinarum Scripturarum, sed aliter tamen adesse solitum prophetis, aliter aliis, praesertim historicis. Nam prophetis revelabat futura et simul assistebat, ne aliquid falsi admiscerent in scribendo, et ideo prophetae non alium habuerunt laborem quam scribendi vel dictandi; aliis autem scriptoribus Deum non semper revelabat ea, quae scripturi erant, sed excitabat, ut scriberent ea, quae viderant vel audierunt, quorum recordabantur, et simul assistebat, ne falsi aliquid scriberent; quae assistentia non faciebat, ne laborarent in cogitando et quaerendo, quid et quomodo scripturi essent. Quare S. Lucas praefatione in evangelium a se scriptum testatur se assecutum omnia diligenter, quae ad evangelii scriptionem pertinebant idque ab iis, qui ipsi audierant et viderant et ministri fuerant sermonis. Quod autem ad veniam attinet, non petit veniam iste auctor erratorum, quippe qui nulla esse sciebat, sed orationis minus politae, quemadmodum etiam B. Paulus se imperitum sermone confitetur 2 Cor 11“.
Contra eos, qui epistulam ad Hebraeos Paulo abiudicant ob stili indolem, duplex responsum dat, quorum primum est: „hanc epistulam non hebraice, sed graece primum esse scriptam, et quidem sententias Pauli esse, verba autem Lucae aut Clementis, quo tamquam interprete et scriba Paulus usus sit; et ideo hanc epistulam esse magis ornatam, quam ceterae sint, quia sermo huius epistulae non a Paulo, ut ceterarum, sed ab alio magis diserto compositus sit.“ Haec solutio est „cum simplicior tum etiam expeditior“. Alterum responsum est epistulam esse versionem ex originali textu hebraico .
Sensum Scripturae saepe esse obscurum et interprete indigere ostendit contra Lutheranos. Distinguit sensum litteralem et mysticum; „interdum plures litterales in eadem sententia reperiri“ non est improbabile propter Augustini auctoritatem. Loquitur quidem ipse quoque Bellarminus de duplici sensu litterali, sed eatenus tantum, quatenus sensus litteralis interdum est
Bellarminus, De Verbo Dei 1. 1, c. 1 2 6 15 17.