De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 15

sunt: Thora (lex mosaica), Nebiim (prophetae), Kethubim (hagiographa). Prophetae priores complectuntur libros Iosue, Iudicum, Samuel, Regum; prophetae posteriores sunt Isaias, Ieremias, Ezechiel, duodecim prophetae minores. Kethubim sunt Psalmi, Proverbia, Iob, Daniel, Esdras, Nehemias, Paralipomena. His postea addita sunt quinque „volumina“ (Megilloth): Canticum, Ruth, Threni, Ecclesiastes, Esther .

Summus gradus inspirationis Thorae convenit. Haec enim ita comparata est, ut omnium omnino rerum revelationem contineat, neque quidquam ad eam adici possit. Qui negat totam legem usque ad ultimas voces a Deo venisse, haereticus est nec habebit partem in futuro saeculo. Unde fit, ut, si Israel dignum se tali Dei dono exhibuisset, nullis prophetis, nullis hagiographis opus fuisset. Omnes posteriores scriptores sacri sunt expositores tantum legis. Locuti sunt et ipsi quidem „in Spiritu Sancto“; at revelationem simpliciter novam non acceperunt, ut Moyses, sed missi sunt ad explicanda ea, quae hic promulgavit. Solus Moyses in claro speculo omnia vidit, posteriores omnes in obscuro. Quare tota Scriptura recte vocatur Thora .

Quo tempore quaestio agebatur de hoc vel illo libro in canone retinendo aut non retinendo, id imprimis quaerebatur, utrum cum lege consentiret necne. Ita apud Ezechielem varia praecepta ritualia cum lege conciliari non posse videbantur. Unde multum disputatum est, essetne relinquendus in canone an excludendus. Similis dubitatio orta est de Cantico, Esther aliisque libris, donec difficultatibus solutis in favorem horum librorum iudicatum est .

Nemo tamen umquam ausus est reliquos libros sacros aequales facere Thorae neque ullam partem Thorae crisi subicere. Contra inter Nebiim et Kethubim comparationem faciebant et alium librum alii praeferebant. Ita Isaiam Ezechieli praeferebant, quia, ut aiebant, „hic quidem eadem vidit quae Isaias; at Ezechiel est sicut homo rusticus, cui semel pompam regis videre licet, Isaias vero sicut incola urbis principalis“, ubi talia saepe videntur . Posterioribus temporibus rabbini hanc solebant differentiam statuere: Cum Moyse Deus ore ad os locutus est, Nebiim loquebantur in Spiritu prophetico, Kethubim autem in Spiritu Sancto. Post mortem Aggaei, Zachariae, Malachiae Spiritus Sanctus iam non manifestabat se in Israel, sed sola „filia vocis“ (Bath gol), qui est infimus gradus inspirationis . Hanc tamen distinctionem Iudaei ante medium aevum non excoluerunt.

11. Cum apud Iudaeos fuerint etiam libri, qui a canone excludebantur et exoterici (hizonim) vocabantur , oritur quaestio, quae fuerit

Cornely 1. c. I 30 sqq.

Weber 1. c. 81 sq. The Jewish Encyclopedia VI, New York 1904, 607 sq.

Fürst 1. c. 21 sqq 83 sqq 138 sqq 147 sqq. Ib. 21.

De Bath gol vide The Jewish Encyclopedia II 588 sqq.

Ib. II 1 sqq sub v. Apocrypha, ubi negatur hos libros etiam vocatos esse genusim, ut quidam volunt.