De inspiratione sacrae scripturae
p. 285
proprius, interdum improprius seu figuratus . Iudex autem controversiarum de sensu Scripturae est auctoritas ecclesiastica .
„Falsum est Deum mandusse apostolis, ut scriberent. Legimus enim Matthaei ultimo mandatum, ut praedicarent evangelium; ut autem scriberent, nusquam legimus. Itaque Deus neque mandavit expresse, ut scriberent, nec ut non scriberent. Nec tamen negamus, quin Deo volente et inspirante apostoli scripserint, quae scripserunt; aliud enim est aliquid facere Deo suggerente et inspirante, aliud eo aperte praecipiente. Et hoc modo intellegendus est S. Augustinus l. 1 De consensu evangelistarum cap. ultimo, ubi sic loquitur: „Quidquid ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit“ Loquitur enim de imperio interno, quo Christus invisibiliter ut caput membra sua movet ad varias actiones, quod imperium suggestio quaedam et inspiratio potius quam praeceptum proprie existimari debet.“ Neque vero ideo negat alios sacros scriptores a Deo accepisse mandatum scribendi, sed id unum urget non posse sine ope traditionis ex solo mandato apostolis dato cognosci, qui sint libri sacri et inspirati .
289. Alio loco Bellarminus comparat Sacram Scripturam et concilia, inter quae varia discrimina statuit.
„Primum est, quod Scriptura est verbum Dei immediate revelatum et scriptum quodammodo Deo dictante. . . . Quod tamen non sic intellegendum est, quasi semper scriptores sacri novas revelationes habuerint et scripserint ea, quae antea ignorabant; constat enim evangelistas Matthaeum et Ioannem scripsisse ea, quae viderunt, Marcum et Lucam ea, quae audierunt, ut Lucas ipse fatetur initio evangelii. . . . Dicuntur igitur scriptores sacri habuisse immediatam revelationem et scripsisse ipsius Dei verba, quia vel nova quaedam et antea incognita iis revelabantur a Deo . . . vel Deus immediate inspirabat et movebat scriptores ad scribenda ea, quae viderant vel audierant, et eos dirigebat, ne aliquo modo errarent. Ut enim dicitur vere epistula principis, quae a principe dictatur, etiamsi is, qui eam scripsit, antea sciebat, quae scripturus erat, ita dicitur et est immediatum Dei verbum, quod scriptum est ab evangelistis Deo inspirante et dirigente, licet scripserint ea, quae viderant vel audierant.“
„Alterum discrimen ex hoc primo oritur, et est quod scriptores sacri non debuerunt multum laborare in suis libris edendis. Satis enim erat, si laborarent scribendo vel dictando, si edebant vaticinia; vel ad summum revocando ad memoriam, quae viderant vel audierant, et cogitarent verba, quibus ea scriberent, si scribebant historias vel epistulas vel aliquid simile.“
„Tertium est, quod in Scriptura nullus potest esse error, sive agatur de fide sive de moribus, et sive affirmetur aliquid generale et toti ecclesiae commune, sive aliquid particulare et ad unum tantum hominem pertinens. Tam enim certum est sine gratia Spiritus Sancti neminem salvari, quam Petrum, Paulum, Stephanum et quosdam alios vere Spiritum Sanctum habuisse et salvos esse; utrumque enim eadem Scriptura verissima testatur.“
„Quartum est, quod in Scriptura non solum sententiae, sed etiam verba omnia et singula ad fidem pertinent. Credimus enim nullum esse verbum in Scriptura frustra aut non recte positum.“
Ib. l. 3, c. 2 3.
Ib. c. 4 sq.
Ib. l. 4, c. 3.
Ib. c. 5.