De inspiratione sacrae scripturae
p. 286
„Quintum est, quod Scriptura non eget approbatione pontificis, ut sit authentica, sed tantum, ut innotescat eius auctoritas.“
Ergo secundum Bellarminum Scriptura est verbum Dei scriptum ideoque regula fidei tam in magnis quam in parvis, omnis prorsus erroris expers. Etsi non omnes scriptores sacri habuerunt revelationem immediatam et proprie dictam, tamen omnes a Deo immediate inspirabantur et movebantur ad scribendum. In hoc opere scribendi hagiographi, ut distinguuntur a prophetis, debebant laborare ad res in memoriam revocandas et ad invenienda verba, quibus scribenda exprimerent. Attamen quia etiam hoc fiebat sub assistentia et directione Spiritus Sancti, nullum verbum frustra aut inepte posuerunt. Omnium auctor primarius est Spiritus Sanctus; ideo necesse non est multum inquirere de auctore humano. E. g. certum est „auctorem primarium omnium Psalmorum esse Spiritum Sanctum . . . ergo sive David sive Moyses sive quis alius Psalmos condiderit, ipsi quidem quasi calami fuerunt, sed Spiritus Sanctus fuit, qui per eos scripsit. Quid vero necesse est laborare de calamo, cum de scriptore constat?“
290. Unus ex principibus in theologia dogmatica est Franciscus Suarez, qui de Sacra Scriptura loquitur in tractatu de fide, ubi sermo est de regulis fidei.
„Supponimus dari in ecclesia quosdam libros, quos canonicos vocamus, in quibus verbum Dei scriptum contineri credimus, quae suppositio tamquam dignitas seu primum principium accipitur ab omnibus, qui Christianorum nomen profitentur, et ideo inter eos probandum non est.“ Quaeritur, „an haec Scriptura sit talis regula, ut, quidquid in ea continetur, tamquam de fide divina certum recipiendum sit. . . . Priusquam veritatem catholicam ostendamus, definiri oportet, quid sit de ratione Scripturae Sacrae, quae varie solet definiri. Nobis vero nunc placet sequens descriptio: Est Scriptura, instinctu Spiritus Sancti scripta, dictantis non tantum sensum, sed etiam verba. In qua descriptione „Scriptura“ ponitur loco generis, ut constat. Debet autem haec Scriptura habere Deum auctorem proprium (quae est altera definitionis particula), ut docet Tridentinum. . . . Ratio autem et necessitas huius condicionis est, quia, nisi Scriptura habeat Deum auctorem, non potest divinam auctoritatem habere, ergo neque infallibilem veritatem, quia solus Deus infallibilis est. . . . De tertia particula, videlicet Scripturam, ut canonica sit, debere esse a Spiritu Sancto etiam quoad verba, aliqui dubitant, tum quia non videtur necessarium ad certitudinem fidei et veritatis Scripturae Sacrae; tum etiam quia verba scriptoris sacri interdum sunt minus polita et aliquando fortasse non satis congrua, et ideo non videntur Spiritui Sancto attribuenda. Nihilominus dubitandum non est de veritate et necessitate illius particulae“ propter varias auctoritates, quae allegantur. „Denique particula illa videtur necessaria ad distinguendam Scripturam Sacram ab aliis scrip-
Bellarminus, De Conc. 1. 2, c. 12.
Praef. Commentarii in Psalmos.