De inspiratione sacrae scripturae
p. 287
turis, quarum sensum etiam Spiritus Sanctus dictat, et nihilominus in canone sacrorum librorum non numerantur. Unde etiam haec Scriptura canonica appellatur. Id patet de conciliis, quia etiam in eorum definitionibus seu decretis Spiritus Sanctus dictat sensum et veritatem, et nihilominus Sacra Scriptura non sunt, quia scilicet verba non dictat. . . . Licet fortasse haec proprietas Scripturae non esset necessaria ad certitudinem sententiarum, fuit tamen necessaria ad specialem dignitatem et praerogativam talium librorum, et ut in maiori veneratione haberentur tamquam verba Dei, sicut revera habiti sunt; item ut non solum intellegeremus servari in iis veritatem quoad sententias, praecipue intentas, sed etiam in omnibus, quae per occasionem seu incidenter dicuntur; ac denique ut singula verba mysterium aliquod continere posse intellegeremus.
„Ut autem hoc facilius creditu fiat, . . . adverto duobus modis posse intellegi singula verba Scripturae esse a Spiritu Sancto, scilicet per specialem motionem antecedentem, vel tantum per assistentiam et quasi custodiam. Prior modus erit, quando Spiritus Sanctus vel imprimit conceptum verbi per species infusas, saltem per accidens, vel peculiariter movendo et excitando species praeexistentes, et hic modus est maxime proprius et perfectus, et verisimilius est observari a Spiritu Sancto, quoties mysteria, quae scribuntur, supernaturalia sunt et captum humanum excedunt. [Alter modus:] Non videtur autem necessarium, etsi eruditi quidam recentiores id contendant, ut semper dictentur verba hoc peculiari modo. Quando enim auctor canonicus scribit aliquid, quod secundum se humanum est et subiacet sensibus, satis videtur, quod Spiritus illi specialiter assistat et custodiat illum ab omni errore et falsitate et ab omnibus verbis, quae non expediunt vel decent talem Scripturam, avertendo scilicet speciali providentia omnia obiecta, quae conceptus talium verborum excitare possunt, et in reliquis permittendo, ut scriptor sua memoria et suis speciebus ac sua diligentia utatur in scribendo, sicut Lucas profitetur c. 1 sui evangelii, ut ibi communiter notatur. Satis ergo est, ut uno vel altero modo, iuxta exigentiam materiae, verba sint a Spiritu Sancto. . . . Neque vero propter ipsum posteriorem modum fit, ut a conciliorum definitionibus Sacra Scriptura non distinguatur, siquidem nullus eius liber reperitur, in quo verba ut plurimum non sint priori modo dictata.“
291. Hac igitur de causa, quod a Spiritu Sancto est dictata, Scriptura est infallibilis fidei regula et vocatur canonica.
„Nam si est verbum Dei scriptum, necesse est, ut sit regula veritatis, quia nulla est certior regula quam Dei auctoritas, quae in verbo eius continetur et per illud applicatur. Unde sicut impossibile est mentiri Deum, ita impossibile est mendacium in Scriptura reperiri . . . tum quia, sicut non potest Deus per se ipsum mentiri, ita nec per alium, quia moraliter perinde est, tum etiam, quia, si aliquod mendacium in Scriptura reperiri posset, tota eius auctoritas periret; propter quod non minorem certitudinem habet in minimis quam in maximis.“ Adduntur argumenta ex vaticiniis, miraculis, concordia scriptorum sacrorum, perfectione doctrinae.
Canon, de Scriptura dictus, ut ipse Suarez indicat, proxime est collectio sacrorum librorum, consequenter regula fidei.