De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 288

Agit dein Suarez de Vulgata secundum Tridentini decretum, de obscuritate Scripturae, de sensu litterali (sive proprio, sive metaphorico) et de sensu spirituali, de modo exponendi Scripturam.

Porro quaeritur, „an in divina Scriptura sit aliquid, quod Spiritu divino scriptum non sit, et consequenter, quod non sit Scriptura divina. Ad quod breviter respondeo scriptorem canonicum nihil scribere humano et proprio spiritu, sed omnia et singula ex directione Spiritus Sancti... Est res certissima... Probatur sufficienter ex dictis circa definitionem Scripturae, et quia alias tota Scriptura redderetur incerta, et posset mendacium in illa inveniri. Ut tamen hoc recte intellegatur, addendum est quaedam haberi in Scriptura formaliter, alia tantum materialiter, quia referuntur a scriptore ut dicta ab aliis. In prioribus habet maxime locum, quod diximus; in posterioribus autem contingit sententiam in Scriptura relatam spiritu humano fuisse in principio seu ab alio dictam, quale illud, Dixit insipiens in corde suo: non est Deus', et dictum poetae, quod refert apostolus. Nihilominus scriptor canonicus illud non refert nec scribit sine Spiritu Dei. Unde in hoc etiam fallere non potest... Secundo adverto aliud esse scriptorem statuere aliquid spiritu suo humano seu voluntate propria, aliud vero scribere statutum illud spiritu humano; quae duo videtur confundere Cano, sunt tamen valde distincta, ut v. g. Mc 10 dixit Christus de libello repudii: „Ob duritiem vestram scripsit vobis Moyses', ubi solet dubitari, an illud scripserit Moyses spiritu proprio an divino, in quo potest fortasse esse quaestio de lege, non tamen de scriptione legis. Itaque certum esse debet scriptionem semper esse a Spiritu Sancto, etiamsi factum vel statutum vel aliud simile non sit ita specialiter a Spiritu Sancto. Sic Paulus 1 Cor 7 de quibusdam dicit: „Non ego, sed Dominus', de aliis: „Praecipio ego, non Dominus'; utrumque autem scripsit eodem Spiritu Domini.“

„Tandem advertendum est, licet in Scriptura omnia sint scripta Spiritu divino, nihilominus eundem Spiritum relinquere scriptorem, ut modo sibi accommodato et secundum suum ingenium. eruditionem et linguam singula scribat, et ita etiam permittit, ut aliqua familiari et humano modo scribat, quamvis sub directione sua... Inde vero oriebatur curiosa quaestio, an scriptor canonicus certo cognoscat se canonice scribere et gubernatum esse a Spiritu Sancto. quam non invenio in terminis disputatam ab auctoribus, licet de prophetia soleat alia similis tractari. Et quamvis aliqua ratio differentiae posset assignari, securius videtur idem in praesenti affirmare, quod de prophetia certum est, nimirum prophetam verum et proprium cognoscere, quae praedicit: ita enim de se significat David (2 Rg 23; Ps 86). Est autem eadem ratio de reliquis scriptoribus.“

292. Recte omnes sacri scriptores annumerari possunt prophetis.

„Quia omnia. quae in Scriptura continentur, Spiritu divino sunt scripta, illud gratiae donum, quod alicui datur, ut canonice scribat, spiritus prophetiae dicitur. et ipsa Scriptura canonica vocatur prophetia (2 Petr 1).“ Prophetia autem non fit in stotu amentiae, sed intellegentiae, „quia prophetiae donum perficit honinem humano modo et perfecto; loqui autem sine intellegentia eorum, quae dicuntur. non pertinet ad perfectionem humanam, sed est potius amen-

Suarez. De fide disp. 5, sect. 3.

Ib. disp. 8, sect. 3, n. 3.