De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 289

tium et somniantium et aliquando usu rationis carentium. . . . Sed advertendum est non negari a nobis prophetas interdum in ecstasi et alienatione a sensibus recipere propheticas revelationes . . . sed dicimus eos, qui vere prophetae sunt, etiamsi in ecstasi illuminentur, vere nihilominus intellegere, quid sibi reveletur; alias non essent vere illuminati a Deo, sed tamquam instrumenta mortua se haberent. Secundo advertendum fieri posse interdum, ut verba prophetae aut visio illi demonstrata plura mysteria contineat, quam ipse intellegentia percipiat, ut 2, 2, q. 173, a. 4. D. Thomas notat, quia, cum prophetae lingua et mens sint Spiritus Sancti instrumenta, quae non adaequant virtutem principalis agentis, non est necesse omnia intellegi a prophetis, quae Spiritus Sanctus intendit. . . . Actus prophetiae debet esse cognitio certa, non tantum rerum revelatarum, sed ipsius etiam revelantis . . . quia non potest esse iudicium rei revelatae certum et infallibile, nisi eadem certitudine iudicetur Deum esse revelantem. Nam si hoc certum non habetur, dubitari poterit de veritate revelationis, ergo et de veritate rei revelatae. . . . Observandum vero est hanc conclusionem procedere de cognitione vere prophetica, non autem de omni illa, quae dicitur esse ex instinctu prophetico. Potest enim Spiritus Sanctus movere hominem interdum ad aliquid iudicandum, ita tamen ut nequeat certo dignoscere, an instinctus ille sit a Spiritu Sancto; tunc ergo iudicium illud certum non est nec vera prophetia.“ Attamen si verus propheta aliquid ex instinctu humano profert, corrigitur a Spiritu Sancto, „quod praecipue habet [Gregorius M.] verum in sanctis prophetis, qui in Scriptura prophetarunt; nam ut eorum veritas esset omnino integra et indubitata, providit Spiritus Sanctus, ut, si quid interdum loquerentur spiritu humano, statim se corrigerent, Spiritu divino afflati. Qui etiam, cum ita loquuntur non ex aperta prophetia, sed ex aliquo instinctu, hoc ipsum suo sermone indicant“. Exemplum Nathan propheta (2 Rg 7). Itaque potest esse instinctus divinus interdum notus homini, interdum ignotus. „Ad hunc modum explicandum est Sancti Spiritus aucilium, quod scriptori canonico datur, ut sacram et canonicam Scripturam conficiat. Dupliciter enim dari potest: primo, ut is, qui scribit, certo cognoscat se in ea scriptione esse instrumentum Spiritus Sancti, ut cum David aiebat: „Lingua mea calamus scribae“; et hoc plane ad veram prophetiam pertinet. Secundo posset quispiam in re ipsa scribere a Spiritu Sancto motus, ipso tamen ignorare et nesciente se in ea scriptione a Spiritu Sancto dirigi. Qui modus an interdum contigerit, exploratum non habeo; si tamen contingeret ita fieri, scriptor ille proprie non esset propheta, neque eius cognitio prophetica, scriptura vero in se esset infallibilis et sacra, quamvis apud nos auctoritatem non haberet, nisi Spiritus Sancti auctoritate alias nobis constaret se esse talis scripturae principalem auctorem.“

Ergo secundum Suarez res omnes in Sacra Scriptura affirmatae sunt infallibiliter verae, quia a Spiritu Sancto ut principali auctore dictae et litteris mandatae sunt; verba communiter etiam a Spiritu Sancto sunt suggesta, possunt vero etiam sub assistentia et custodia Spiritus Sancti ab humanis scriptoribus esse electa. Quod hanc alteram assertionem attinet, ex posterioribus theologis multi censuerunt, plerum-

Ib. disp. 8, sect. 4, n. 5 6.