De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 290

que verba ab humanis scriptoribus secundum suum ingenium sub assistentia Spiritus Sancti esse posita, interdum vero et ob speciales rationes a Spiritu Sancto delecta.

293. Audiamus tertio loco unum ex maximis exegetis suae aetatis, Cornelium a Lapide, qui in Commentario in 2 Tim 3, 16 haec de inspiratione statuit:

„Dicitur Sacra Scriptura δείπνευστος, i. e. a Deo inspirata, q. d.: Non suo instinctu, iudicio, ductu, uti profani historici et philosophi sua conscripserunt, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt et scripserunt sancti Dei homines (2 Petr 1, 21). Nota: Hinc Sacra Scriptura dicitur verbum Dei et Spiritus Sancti; prophetae vero et alii scriptores hagiographi vocantur calami et instrumenta Spiritus Sancti, quasi scribae velociter scribentis, inspirantis et dictantis sacras litteras.“

„Nota secundo: Spiritum Sanctum non eodem modo dictasse omnes sacras litteras; nam legem et prophetias ad verbum revelavit et dictavit Moysi et prophetis; historias vero et morales exhortationes, quas antea vel visu vel auditu vel lectione vel meditatione didicerant ipsi scriptores hagiographi, non fuit necesse inspirari aut dictari a Spiritu Sancto, utpote cum eas scirent et callerent ipsi scriptores. Sic S. Ioannes 19, 35 dicit se scribere. quae vidit. S. Lucas vero 1, 2 dicit se scribere evangelium, quod audivit et traditione accepit ab apostolis. Dicitur tamen Spiritus Sanctus ea quoque illis dictasse. Primo quia scribentibus adstitit, ne vel in puncto a veritate aberrarent. Secundo quia eos excitavit et suggessit, ut haec potius scriberent quam illa. Conceptum ergo et memoriam eorum, quae sciebant, non iis ingessit Spiritus Sanctus, sed inspiravit, ut hunc potius conceptum quam illum scriberent. Tertio quia omnes eorum conceptus et sententias ordinavit, digessit et direxit Spiritus Sanctus, v. g. ut hanc sententiam primo, illam secundo, aliam tertio loco et ita consequenter collocarent et scripto consignarent. Hoc enim proprie est librum aliquem concinnare et conscribere; et hac ratione proprie sacrorum librorum auctor dicitur esse Spiritus Sanctus.“ Ideo interdum sacri scriptores de se tamquam de aliis loquuntur. Provocat ad Gregorium M. (cf. supra n. 132). Quia Spiritus Sanctus est principalis auctor, sacrae litterae habent sensus profundos et divinos nec cuivis sunt obviae et clarae, ex altera vero parte sunt utiles (non tamen per se solae sufficientes) ad reddendum perfectum hominem Dei et instruendum ad omne opus bonum.

294. Cum theologi plurimi saeculis XVI et XVII eodem fere modo de inspiratione loquantur, opus non est ex illa aetate „classica“ theologiae plura proferre. Transeamus potius ad illa tempora, quibus theologia scholastica ad occasum iam vergere coeperat, paucisque ostendamus hunc conceptum inspirationis apud theologos catholicos essentialiter eundem mansisse.

Anno 1773 mortuus est Ioannes Franciscus Marchini, theologus Vercellensis, qui librum scripsit „De divinitate et canonicitate sacrorum Bibliorum“.